Scrutatio

Sunday, 3 December 2023 - San Francesco Saverio ( Letture di oggi)

Psalmi 74


font

1In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph.2Confitebimur tibi, Deus, confitebimur,
et invocabimus nomen tuum ;
narrabimus mirabilia tua.
3Cum accepero tempus,
ego justitias judicabo.
4Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea :
ego confirmavi columnas ejus.
5Dixi iniquis : Nolite inique agere :
et delinquentibus : Nolite exaltare cornu :
6nolite extollere in altum cornu vestrum ;
nolite loqui adversus Deum iniquitatem.
7Quia neque ab oriente, neque ab occidente,
neque a desertis montibus :
8quoniam Deus judex est.
Hunc humiliat, et hunc exaltat :
9quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto.
Et inclinavit ex hoc in hoc ;
verumtamen fæx ejus non est exinanita :
bibent omnes peccatores terræ.
10Ego autem annuntiabo in sæculum ;
cantabo Deo Jacob :
11et omnia cornua peccatorum confringam,
et exaltabuntur cornua justi.