Scrutatio

Sunday, 3 March 2024 - Santa Caterina (Katharina) Drexel ( Letture di oggi)

Psalmi 131


font

1Canticum graduum. Memento, Domine, David,
et omnis mansuetudinis ejus :
2sicut juravit Domino ;
votum vovit Deo Jacob :
3Si introiero in tabernaculum domus meæ ;
si ascendero in lectum strati mei ;
4si dedero somnum oculis meis,
et palpebris meis dormitationem,
5et requiem temporibus meis,
donec inveniam locum Domino,
tabernaculum Deo Jacob.
6Ecce audivimus eam in Ephrata ;
invenimus eam in campis silvæ.
7Introibimus in tabernaculum ejus ;
adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus.
8Surge, Domine, in requiem tuam,
tu et arca sanctificationis tuæ.
9Sacerdotes tui induantur justitiam,
et sancti tui exsultent.
10Propter David servum tuum
non avertas faciem christi tui.
11Juravit Dominus David veritatem,
et non frustrabitur eam :
De fructu ventris tui
ponam super sedem tuam.
12Si custodierint filii tui testamentum meum,
et testimonia mea hæc quæ docebo eos,
et filii eorum usque in sæculum
sedebunt super sedem tuam.
13Quoniam elegit Dominus Sion :
elegit eam in habitationem sibi.
14Hæc requies mea in sæculum sæculi ;
hic habitabo, quoniam elegi eam.
15Viduam ejus benedicens benedicam ;
pauperes ejus saturabo panibus.
16Sacerdotes ejus induam salutari,
et sancti ejus exsultatione exsultabunt.
17Illuc producam cornu David ;
paravi lucernam christo meo.
18Inimicos ejus induam confusione ;
super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea.