Scrutatio

Friday, 1 December 2023 - Beato Carlo di Gesù (Charles de Foucauld) ( Letture di oggi)

Psalmi 42


font

1Psalmus David. Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta :
ab homine iniquo et doloso erue me.
2Quia tu es, Deus, fortitudo mea : quare me repulisti ?
et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus ?
3Emitte lucem tuam et veritatem tuam :
ipsa me deduxerunt, et adduxerunt
in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua.
4Et introibo ad altare Dei,
ad Deum qui lætificat juventutem meam.
Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus.
5Quare tristis es, anima mea ?
et quare conturbas me ?
Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi,
salutare vultus mei, et Deus meus.