Scrutatio

Wenesday, 13 November 2024 - Sant' Agostina (Livia) Pietrantoni ( Letture di oggi)

Psalmi 108


font

1In finem. Psalmus David.2Deus, laudem meam ne tacueris,
quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est.
3Locuti sunt adversum me lingua dolosa,
et sermonibus odii circumdederunt me :
et expugnaverunt me gratis.
4Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi ;
ego autem orabam.
5Et posuerunt adversum me mala pro bonis,
et odium pro dilectione mea.
6Constitue super eum peccatorem,
et diabolus stet a dextris ejus.
7Cum judicatur, exeat condemnatus ;
et oratio ejus fiat in peccatum.
8Fiant dies ejus pauci,
et episcopatum ejus accipiat alter.
9Fiant filii ejus orphani,
et uxor ejus vidua.
10Nutantes transferantur filii ejus et mendicent,
et ejiciantur de habitationibus suis.
11Scrutetur f?nerator omnem substantiam ejus,
et diripiant alieni labores ejus.
12Non sit illi adjutor,
nec sit qui misereatur pupillis ejus.
13Fiant nati ejus in interitum ;
in generatione una deleatur nomen ejus.
14In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini,
et peccatum matris ejus non deleatur.
15Fiant contra Dominum semper,
et dispereat de terra memoria eorum :
16pro eo quod non est recordatus facere misericordiam,
17et persecutus est hominem inopem et mendicum,
et compunctum corde, mortificare.
18Et dilexit maledictionem, et veniet ei ;
et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo.
Et induit maledictionem sicut vestimentum ;
et intravit sicut aqua in interiora ejus,
et sicut oleum in ossibus ejus.
19Fiat ei sicut vestimentum quo operitur,
et sicut zona qua semper præcingitur.
20Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum,
et qui loquuntur mala adversus animam meam.
21Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum,
quia suavis est misericordia tua.
22Libera me, quia egenus et pauper ego sum,
et cor meum conturbatum est intra me.
23Sicut umbra cum declinat ablatus sum,
et excussus sum sicut locustæ.
24Genua mea infirmata sunt a jejunio,
et caro mea immutata est propter oleum.
25Et ego factus sum opprobrium illis ;
viderunt me, et moverunt capita sua.
26Adjuva me, Domine Deus meus ;
salvum me fac secundum misericordiam tuam.
27Et sciant quia manus tua hæc,
et tu, Domine, fecisti eam.
28Maledicent illi, et tu benedices :
qui insurgunt in me confundantur ;
servus autem tuus lætabitur.
29Induantur qui detrahunt mihi pudore,
et operiantur sicut diploide confusione sua.
30Confitebor Domino nimis in ore meo,
et in medio multorum laudabo eum :
31quia astitit a dextris pauperis,
ut salvam faceret a persequentibus animam meam.