Scrutatio

Giovedi, 25 aprile 2024 - San Marco ( Letture di oggi)

Psalmi 145


font

1Alleluja, Aggæi et Zachariæ.2Lauda, anima mea, Dominum.
Laudabo Dominum in vita mea ;
psallam Deo meo quamdiu fuero.
Nolite confidere in principibus,
3in filiis hominum, in quibus non est salus.
4Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam ;
in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
5Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus,
spes ejus in Domino Deo ipsius :
6qui fecit cælum et terram,
mare, et omnia quæ in eis sunt.
7Qui custodit veritatem in sæculum ;
facit judicium injuriam patientibus ;
dat escam esurientibus.
Dominus solvit compeditos ;
8Dominus illuminat cæcos.
Dominus erigit elisos ;
Dominus diligit justos.
9Dominus custodit advenas,
pupillum et viduam suscipiet,
et vias peccatorum disperdet.
10Regnabit Dominus in sæcula ;
Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.