Psalmi 32
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Compare with another Bible
Change Bible
1Psalmus David. Exsultate, justi, in Domino ;
rectos decet collaudatio.
2Confitemini Domino in cithara ;
in psalterio decem chordarum psallite illi.
3Cantate ei canticum novum ;
bene psallite ei in vociferatione.
4Quia rectum est verbum Domini,
et omnia opera ejus in fide.
5Diligit misericordiam et judicium ;
misericordia Domini plena est terra.
6Verbo Domini cæli firmati sunt,
et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.
7Congregans sicut in utre aquas maris ;
ponens in thesauris abyssos.
8Timeat Dominum omnis terra ;
ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.
9Quoniam ipse dixit, et facta sunt ;
ipse mandavit et creata sunt.
10Dominus dissipat consilia gentium ;
reprobat autem cogitationes populorum,
et reprobat consilia principum.
11Consilium autem Domini in æternum manet ;
cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.
12Beata gens cujus est Dominus Deus ejus ;
populus quem elegit in hæreditatem sibi.
13De cælo respexit Dominus ;
vidit omnes filios hominum.
14De præparato habitaculo suo
respexit super omnes qui habitant terram :
15qui finxit sigillatim corda eorum ;
qui intelligit omnia opera eorum.
16Non salvatur rex per multam virtutem,
et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ.
17Fallax equus ad salutem ;
in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur.
18Ecce oculi Domini super metuentes eum,
et in eis qui sperant super misericordia ejus :
19ut eruat a morte animas eorum,
et alat eos in fame.
20Anima nostra sustinet Dominum,
quoniam adjutor et protector noster est.
21Quia in eo lætabitur cor nostrum,
et in nomine sancto ejus speravimus.
22Fiat misericordia tua, Domine, super nos,
quemadmodum speravimus in te.
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc
Altre sezioni del sito