Scrutatio

Sunday, 3 March 2024 - Santa Caterina (Katharina) Drexel ( Letture di oggi)

Psalmi 63


font

1In finem. Psalmus David.2Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor ;
a timore inimici eripe animam meam.
3Protexisti me a conventu malignantium,
a multitudine operantium iniquitatem.
4Quia exacuerunt ut gladium linguas suas ;
intenderunt arcum rem amaram,
5ut sagittent in occultis immaculatum.
6Subito sagittabunt eum, et non timebunt ;
firmaverunt sibi sermonem nequam.
Narraverunt ut absconderent laqueos ;
dixerunt : Quis videbit eos ?
7Scrutati sunt iniquitates ;
defecerunt scrutantes scrutinio.
Accedet homo ad cor altum,
8et exaltabitur Deus.
Sagittæ parvulorum factæ sunt plagæ eorum,
9et infirmatæ sunt contra eos linguæ eorum.
Conturbati sunt omnes qui videbant eos,
10et timuit omnis homo.
Et annuntiaverunt opera Dei,
et facta ejus intellexerunt.
11Lætabitur justus in Domino, et sperabit in eo,
et laudabuntur omnes recti corde.