1In finem, pro iis qui commutabuntur. Testimonium Asaph, psalmus. 2Qui regis Israël, intende ;
qui deducis velut ovem Joseph.
Qui sedes super cherubim, manifestare
3coram Ephraim, Benjamin, et Manasse.
Excita potentiam tuam, et veni,
ut salvos facias nos.
4Deus, converte nos, et ostende faciem tuam,
et salvi erimus.
5Domine Deus virtutum,
quousque irasceris super orationem servi tui ?
6cibabis nos pane lacrimarum,
et potum dabis nobis in lacrimis in mensura ?
7Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris,
et inimici nostri subsannaverunt nos.
8Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam,
et salvi erimus.
9Vineam de Ægypto transtulisti :
ejecisti gentes, et plantasti eam.
10Dux itineris fuisti in conspectu ejus ;
plantasti radices ejus, et implevit terram.
11Operuit montes umbra ejus,
et arbusta ejus cedros Dei.
12Extendit palmites suos usque ad mare,
et usque ad flumen propagines ejus.
13Ut quid destruxisti maceriam ejus,
et vindemiant eam omnes qui prætergrediuntur viam ?
14Exterminavit eam aper de silva,
et singularis ferus depastus est eam.
15Deus virtutum, convertere,
respice de cælo, et vide,
et visita vineam istam :
16et perfice eam quam plantavit dextera tua,
et super filium hominis quem confirmasti tibi.
17Incensa igni et suffossa,
ab increpatione vultus tui peribunt.
18Fiat manus tua super virum dexteræ tuæ,
et super filium hominis quem confirmasti tibi.
19Et non discedimus a te :
vivificabis nos, et nomen tuum invocabimus.
20Domine Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam,
et salvi erimus.


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online