Scrutatio

Sunday, 3 March 2024 - Santa Caterina (Katharina) Drexel ( Letture di oggi)

Psalmi 121


font

1Canticum graduum. Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi :
In domum Domini ibimus.
2Stantes erant pedes nostri
in atriis tuis, Jerusalem.
3Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas,
cujus participatio ejus in idipsum.
4Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini :
testimonium Israël,
ad confitendum nomini Domini.
5Quia illic sederunt sedes in judicio,
sedes super domum David.
6Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem,
et abundantia diligentibus te.
7Fiat pax in virtute tua,
et abundantia in turribus tuis.
8Propter fratres meos et proximos meos,
loquebar pacem de te.
9Propter domum Domini Dei nostri,
quæsivi bona tibi.