Scrutatio

Giovedi, 25 aprile 2024 - San Marco ( Letture di oggi)

Canticum Canticorum 1


font

1(Sponsa)Osculetur me osculo oris sui ;
quia meliora sunt ubera tua vino,
2fragrantia unguentis optimis.
Oleum effusum nomen tuum ;
ideo adolescentulæ dilexerunt te.
3(Chorus Adolescentularum)Trahe me, post te curremus
in odorem unguentorum tuorum.
Introduxit me rex in cellaria sua ;
exsultabimus et lætabimur in te,
memores uberum tuorum super vinum.
Recti diligunt te.
4(Sponsa)Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem,
sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.
5Nolite me considerare quod fusca sim,
quia decoloravit me sol.
Filii matris meæ pugnaverunt contra me ;
posuerunt me custodem in vineis :
vineam meam non custodivi.
6Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas,
ubi cubes in meridie,
ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.
7(Sponsus)Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres,
egredere, et abi post vestigia gregum,
et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum.
8Equitatui meo in curribus Pharaonis
assimilavi te, amica mea.
9Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis ;
collum tuum sicut monilia.
10Murenulas aureas faciemus tibi,
vermiculatas argento.
11(Sponsa)Dum esset rex in accubitu suo,
nardus mea dedit odorem suum.
12Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi ;
inter ubera mea commorabitur.
13Botrus cypri dilectus meus mihi
in vineis Engaddi.
14(Sponsus)Ecce tu pulchra es, amica mea ! ecce tu pulchra es !
Oculi tui columbarum.
15(Sponsa)Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus !
Lectulus noster floridus.
16Tigna domorum nostrarum cedrina,
laquearia nostra cypressina.