1Laus cantici ipsi David. Venite, exsultemus Domino ;
jubilemus Deo salutari nostro ;
2præoccupemus faciem ejus in confessione,
et in psalmis jubilemus ei :
3quoniam Deus magnus Dominus,
et rex magnus super omnes deos.
4Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ,
et altitudines montium ipsius sunt ;
5quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud,
et siccam manus ejus formaverunt.
6Venite, adoremus, et procidamus,
et ploremus ante Dominum qui fecit nos :
7quia ipse est Dominus Deus noster,
et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus.
8Hodie si vocem ejus audieritis,
nolite obdurare corda vestra 9sicut in irritatione,
secundum diem tentationis in deserto,
ubi tentaverunt me patres vestri :
probaverunt me, et viderunt opera mea.
10Quadraginta annis offensus fui generationi illi,
et dixi : Semper hi errant corde.
11Et isti non cognoverunt vias meas :
ut juravi in ira mea :
Si introibunt in requiem meam.


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online