Scrutatio

Martedi, 16 aprile 2024 - Santa Bernadette Soubirous ( Letture di oggi)

Psalmi 88


font

1Intellectus Ethan Ezrahitæ.2Misericordias Domini in æternum cantabo ;
in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.
3Quoniam dixisti : In æternum misericordia ædificabitur in cælis ;
præparabitur veritas tua in eis.
4Disposui testamentum electis meis ;
juravi David servo meo :
5Usque in æternum præparabo semen tuum,
et ædificabo in generationem et generationem sedem tuam.
6Confitebuntur cæli mirabilia tua, Domine ;
etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.
7Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino ;
similis erit Deo in filiis Dei ?
8Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum,
magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt.
9Domine Deus virtutum, quis similis tibi ?
potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
10Tu dominaris potestati maris ;
motum autem fluctuum ejus tu mitigas.
11Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum ;
in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos.
12Tui sunt cæli, et tua est terra :
orbem terræ, et plenitudinem ejus tu fundasti ;
13aquilonem et mare tu creasti.
Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt :
14tuum brachium cum potentia.
Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua :
15justitia et judicium præparatio sedis tuæ :
misericordia et veritas præcedent faciem tuam.
16Beatus populus qui scit jubilationem :
Domine, in lumine vultus tui ambulabunt,
17et in nomine tuo exsultabunt tota die,
et in justitia tua exaltabuntur.
18Quoniam gloria virtutis eorum tu es,
et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.
19Quia Domini est assumptio nostra,
et sancti Israël regis nostri.
20Tunc locutus es in visione sanctis tuis,
et dixisti : Posui adjutorium in potente,
et exaltavi electum de plebe mea.
21Inveni David, servum meum ;
oleo sancto meo unxi eum.
22Manus enim mea auxiliabitur ei,
et brachium meum confortabit eum.
23Nihil proficiet inimicus in eo,
et filius iniquitatis non apponet nocere ei.
24Et concidam a facie ipsius inimicos ejus,
et odientes eum in fugam convertam.
25Et veritas mea et misericordia mea cum ipso,
et in nomine meo exaltabitur cornu ejus.
26Et ponam in mari manum ejus,
et in fluminibus dexteram ejus.
27Ipse invocabit me : Pater meus es tu,
Deus meus, et susceptor salutis meæ.
28Et ego primogenitum ponam illum,
excelsum præ regibus terræ.
29In æternum servabo illi misericordiam meam,
et testamentum meum fidele ipsi.
30Et ponam in sæculum sæculi semen ejus,
et thronum ejus sicut dies cæli.
31Si autem dereliquerint filii ejus legem meam,
et in judiciis meis non ambulaverint ;
32si justitias meas profanaverint,
et mandata mea non custodierint :
33visitabo in virga iniquitates eorum,
et in verberibus peccata eorum ;
34misericordiam autem meam non dispergam ab eo,
neque nocebo in veritate mea,
35neque profanabo testamentum meum :
et quæ procedunt de labiis meis non faciam irrita.
36Semel juravi in sancto meo, si David mentiar :
37semen ejus in æternum manebit.
Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo,
38et sicut luna perfecta in æternum,
et testis in cælo fidelis.
39Tu vero repulisti et despexisti ;
distulisti christum tuum.
40Evertisti testamentum servi tui ;
profanasti in terra sanctuarium ejus.
41Destruxisti omnes sepes ejus ;
posuisti firmamentum ejus formidinem.
42Diripuerunt eum omnes transeuntes viam ;
factus est opprobrium vicinis suis.
43Exaltasti dexteram deprimentium eum ;
lætificasti omnes inimicos ejus.
44Avertisti adjutorium gladii ejus,
et non es auxiliatus ei in bello.
45Destruxisti eum ab emundatione,
et sedem ejus in terram collisisti.
46Minorasti dies temporis ejus ;
perfudisti eum confusione.
47Usquequo, Domine, avertis in finem ?
exardescet sicut ignis ira tua ?
48Memorare quæ mea substantia :
numquid enim vane constituisti omnes filios hominum ?
49Quis est homo qui vivet et non videbit mortem ?
eruet animam suam de manu inferi ?
50Ubi sunt misericordiæ tuæ antiquæ, Domine,
sicut jurasti David in veritate tua ?
51Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum,
quod continui in sinu meo, multarum gentium :
52quod exprobraverunt inimici tui, Domine ;
quod exprobraverunt commutationem christi tui.
53Benedictus Dominus in æternum. Fiat, fiat.