1Psalmus Asaph. Deus, venerunt gentes in hæreditatem tuam ;
polluerunt templum sanctum tuum ;
posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam.
2Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus cæli ;
carnes sanctorum tuorum bestiis terræ.
3Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Jerusalem,
et non erat qui sepeliret.
4Facti sumus opprobrium vicinis nostris ;
subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt.
5Usquequo, Domine, irasceris in finem ?
accendetur velut ignis zelus tuus ?
6Effunde iram tuam in gentes quæ te non noverunt,
et in regna quæ nomen tuum non invocaverunt :
7quia comederunt Jacob,
et locum ejus desolaverunt.
8Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum ;
cito anticipent nos misericordiæ tuæ,
quia pauperes facti sumus nimis.
9Adjuva nos, Deus salutaris noster,
et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos :
et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum.
10Ne forte dicant in gentibus : Ubi est Deus eorum ?
et innotescat in nationibus coram oculis nostris
ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est.
11Introëat in conspectu tuo gemitus compeditorum ;
secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum :
12et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum ;
improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi, Domine.
13Nos autem populus tuus, et oves pascuæ tuæ,
confitebimur tibi in sæculum ;
in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam.


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online