Scrutatio

Venerdi, 26 aprile 2024 - San Marcellino ( Letture di oggi)

Psalmi 51


font

1In finem. Intellectus David,2cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli : Venit David in domum Achimelech.3Quid gloriaris in malitia,
qui potens es in iniquitate ?
4Tota die injustitiam cogitavit lingua tua ;
sicut novacula acuta fecisti dolum.
5Dilexisti malitiam super benignitatem ;
iniquitatem magis quam loqui æquitatem.
6Dilexisti omnia verba præcipitationis ;
lingua dolosa.
7Propterea Deus destruet te in finem ;
evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo,
et radicem tuam de terra viventium.
8Videbunt justi, et timebunt ;
et super eum ridebunt, et dicent :
9Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum ;
sed speravit in multitudine divitiarum suarum,
et prævaluit in vanitate sua.
10Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ;
speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi.
11Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti ;
et exspectabo nomen tuum,
quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.