Scrutatio

Giovedi, 25 aprile 2024 - San Marco ( Letture di oggi)

Psalmi 115


font

1Alleluja. Credidi, propter quod locutus sum ;
ego autem humiliatus sum nimis.
2Ego dixi in excessu meo :
Omnis homo mendax.
3Quid retribuam Domino
pro omnibus quæ retribuit mihi ?
4Calicem salutaris accipiam,
et nomen Domini invocabo.
5Vota mea Domino reddam
coram omni populo ejus.
6Pretiosa in conspectu Domini
mors sanctorum ejus.
7O Domine, quia ego servus tuus ;
ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ.
Dirupisti vincula mea :
8tibi sacrificabo hostiam laudis,
et nomen Domini invocabo.
9Vota mea Domino reddam
in conspectu omnis populi ejus ;
10in atriis domus Domini,
in medio tui, Jerusalem.