Scrutatio

Venerdi, 19 aprile 2024 - San Leone IX Papa ( Letture di oggi)

Psalmi 81


font

1Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum ;
in medio autem deos dijudicat.
2Usquequo judicatis iniquitatem,
et facies peccatorum sumitis ?
3Judicate egeno et pupillo ;
humilem et pauperem justificate.
4Eripite pauperem,
et egenum de manu peccatoris liberate.
5Nescierunt, neque intellexerunt ;
in tenebris ambulant :
movebuntur omnia fundamenta terræ.
6Ego dixi : Dii estis,
et filii Excelsi omnes.
7Vos autem sicut homines moriemini,
et sicut unus de principibus cadetis.
8Surge, Deus, judica terram,
quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.