Scrutatio

Martedi, 23 aprile 2024 - San Giorgio ( Letture di oggi)

Psalmi 113


font

1Alleluja. In exitu Israël de Ægypto,
domus Jacob de populo barbaro,
2facta est Judæa sanctificatio ejus ;
Israël potestas ejus.
3Mare vidit, et fugit ;
Jordanis conversus est retrorsum.
4Montes exsultaverunt ut arietes,
et colles sicut agni ovium.
5Quid est tibi, mare, quod fugisti ?
et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum ?
6montes, exsultastis sicut arietes ?
et colles, sicut agni ovium ?
7A facie Domini mota est terra,
a facie Dei Jacob :
8qui convertit petram in stagna aquarum,
et rupem in fontes aquarum.
9Non nobis, Domine, non nobis,
sed nomini tuo da gloriam :
10super misericordia tua et veritate tua ;
nequando dicant gentes :
Ubi est Deus eorum ?
11Deus autem noster in cælo ;
omnia quæcumque voluit fecit.
12Simulacra gentium argentum et aurum,
opera manuum hominum.
13Os habent, et non loquentur ;
oculos habent, et non videbunt.
14Aures habent, et non audient ;
nares habent, et non odorabunt.
15Manus habent, et non palpabunt ;
pedes habent, et non ambulabunt ;
non clamabunt in gutture suo.
16Similes illis fiant qui faciunt ea,
et omnes qui confidunt in eis.
17Domus Israël speravit in Domino ;
adjutor eorum et protector eorum est.
18Domus Aaron speravit in Domino ;
adjutor eorum et protector eorum est.
19Qui timent Dominum speraverunt in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.
20Dominus memor fuit nostri,
et benedixit nobis.
Benedixit domui Israël ;
benedixit domui Aaron.
21Benedixit omnibus qui timent Dominum,
pusillis cum majoribus.
22Adjiciat Dominus super vos,
super vos et super filios vestros.
23Benedicti vos a Domino,
qui fecit cælum et terram.
24Cælum cæli Domino ;
terram autem dedit filiis hominum.
25Non mortui laudabunt te, Domine,
neque omnes qui descendunt in infernum :
26sed nos qui vivimus, benedicimus Domino,
ex hoc nunc et usque in sæculum.