1 David. Psalmus.Dixit Dominus Domino meo: “ Sede a dextris meis,donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ”.
2Virgam potentiae tuae emittet Dominus ex Sion:dominare in medio inimicorum tuorum.
3Tecum principatus in die virtutis tuae,in splendoribus sanctis,ex utero ante luciferum genui te.
4Iuravit Dominus et non paenitebit eum:“ Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech ”.
5Dominus a dextris tuis,conquassabit in die irae suae reges.
6Iudicabit in nationibus: cumulantur cadavera,conquassabit capita in terra spatiosa.
7De torrente in via bibet,propterea exaltabit caput.


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online