1Psalmus David, in rememorationem de sabbato.
2Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me :
3quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam.
4Non est sanitas in carne mea, a facie iræ tuæ ; non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum :
5quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum, et sicut onus grave gravatæ sunt super me.
6Putruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ, a facie insipientiæ meæ.
7Miser factus sum et curvatus sum usque in finem ; tota die contristatus ingrediebar.
8Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea.
9Afflictus sum, et humiliatus sum nimis ; rugiebam a gemitu cordis mei.
10Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus.
11Cor meum conturbatum est ; dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.
12Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt ; et qui juxta me erant, de longe steterunt : et vim faciebant qui quærebant animam meam.
13Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates, et dolos tota die meditabantur.
14Ego autem, tamquam surdus, non audiebam ; et sicut mutus non aperiens os suum.
15Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones.
16Quoniam in te, Domine, speravi ; tu exaudies me, Domine Deus meus.
17Quia dixi : Nequando supergaudeant mihi inimici mei ; et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt.
18Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper.
19Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo.
20Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me : et multiplicati sunt qui oderunt me inique.
21Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi, quoniam sequebar bonitatem.
22Ne derelinquas me, Domine Deus meus ; ne discesseris a me.
23Intende in adjutorium meum, Domine Deus salutis meæ.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc