1Alleluja. Confitemini Domino, et invocate nomen ejus ; annuntiate inter gentes opera ejus.
2Cantate ei, et psallite ei ; narrate omnia mirabilia ejus.
3Laudamini in nomine sancto ejus ; lætetur cor quærentium Dominum.
4Quærite Dominum, et confirmamini ; quærite faciem ejus semper.
5Mementote mirabilium ejus quæ fecit ; prodigia ejus, et judicia oris ejus :
6semen Abraham servi ejus ; filii Jacob electi ejus.
7Ipse Dominus Deus noster ; in universa terra judicia ejus.
8Memor fuit in sæculum testamenti sui ; verbi quod mandavit in mille generationes :
9quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac :
10et statuit illud Jacob in præceptum, et Israël in testamentum æternum,
11dicens : Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ :
12cum essent numero brevi, paucissimi, et incolæ ejus.
13Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
14Non reliquit hominem nocere eis : et corripuit pro eis reges.
15Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.
16Et vocavit famem super terram, et omne firmamentum panis contrivit.
17Misit ante eos virum : in servum venumdatus est, Joseph.
18Humiliaverunt in compedibus pedes ejus ; ferrum pertransiit animam ejus :
19donec veniret verbum ejus. Eloquium Domini inflammavit eum.
20Misit rex, et solvit eum ; princeps populorum, et dimisit eum.
21Constituit eum dominum domus suæ, et principem omnis possessionis suæ :
22ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret.
23Et intravit Israël in Ægyptum, et Jacob accola fuit in terra Cham.
24Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus.
25Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus.
26Misit Moysen servum suum ; Aaron quem elegit ipsum.
27Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham.
28Misit tenebras, et obscuravit ; et non exacerbavit sermones suos.
29Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum.
30Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum.
31Dixit, et venit c?nomyia et ciniphes in omnibus finibus eorum.
32Posuit pluvias eorum grandinem : ignem comburentem in terra ipsorum.
33Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum, et contrivit lignum finium eorum.
34Dixit, et venit locusta, et bruchus cujus non erat numerus :
35et comedit omne f?num in terra eorum, et comedit omnem fructum terræ eorum.
36Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis laboris eorum.
37Et eduxit eos cum argento et auro, et non erat in tribubus eorum infirmus.
38Lætata est Ægyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos.
39Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem.
40Petierunt, et venit coturnix, et pane cæli saturavit eos.
41Dirupit petram, et fluxerunt aquæ : abierunt in sicco flumina.
42Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum.
43Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in lætitia.
44Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt :
45ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc