Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Psalmi 148


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Alleluja. Laudate Dominum de cælis ;
laudate eum in excelsis.
1 ALLELUIA.
Laudate Dominum de caelis,
laudate eum in excelsis.
2 Laudate eum, omnes angeli ejus ;
laudate eum, omnes virtutes ejus.
2 Laudate eum, omnes angeli eius,
laudate eum, omnes virtutes eius.
3 Laudate eum, sol et luna ;
laudate eum, omnes stellæ et lumen.
3 Laudate eum, sol et luna,
laudate eum, omnes stellae lucentes.
4 Laudate eum, cæli cælorum ;
et aquæ omnes quæ super cælos sunt,
4 Laudate eum, caeli caelorum
et aquae omnes, quae super caelos sunt. -
5 laudent nomen Domini.
Quia ipse dixit, et facta sunt ;
ipse mandavit, et creata sunt.
5 Laudent nomen Domini,
quia ipse mandavit, et creata sunt;
6 Statuit ea in æternum, et in sæculum sæculi ;
præceptum posuit, et non præteribit.
6 statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi;
praeceptum posuit, et non praeteribit.
7 Laudate Dominum de terra,
dracones et omnes abyssi ;
7 Laudate Dominum de terra,
dracones et omnes abyssi,
8 ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum,
quæ faciunt verbum ejus ;
8 ignis, grando, nix, fumus,
spiritus procellarum, qui facit verbum eius,
9 montes, et omnes colles ;
ligna fructifera, et omnes cedri ;
9 montes et omnes colles,
ligna fructifera et omnes cedri,
10 bestiæ, et universa pecora ;
serpentes, et volucres pennatæ ;
10 bestiae et universa pecora,
serpentes et volucres pennatae.
11 reges terræ et omnes populi ;
principes et omnes judices terræ ;
11 Reges terrae et omnes populi,
principes et omnes iudices terrae,
12 juvenes et virgines ; senes cum junioribus,
laudent nomen Domini :
12 iuvenes et virgines,
senes cum iunioribus
13 quia exaltatum est nomen ejus solius.
13 laudent nomen Domini,
quia exaltatum est nomen eius solius.
Magnificentia eius super caelum et terram,
14 Confessio ejus super cælum et terram ;
et exaltavit cornu populi sui.
Hymnus omnibus sanctis ejus ;
filiis Israël, populo appropinquanti sibi.
Alleluja.
14 et exaltavit cornu populi sui.
Hymnus omnibus sanctis eius,
filiis Israel, populo, qui propinquus est ei. ALLELUIA.