Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Psalmi 135


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus,
quoniam in æternum misericordia ejus.
1 ALLELUIA.
Laudate nomen Domini,
laudate, servi Domini,
2 Confitemini Deo deorum,
quoniam in æternum misericordia ejus.
2 qui statis in domo Domini,
in atriis domus Dei nostri.
3 Confitemini Domino dominorum,
quoniam in æternum misericordia ejus.
3 Laudate Dominum, quia bonus Dominus;
psallite nomini eius, quoniam suave.
4 Qui facit mirabilia magna solus,
quoniam in æternum misericordia ejus.
4 Quoniam Iacob elegit sibi Dominus,
Israel in peculium sibi.
5 Qui fecit cælos in intellectu,
quoniam in æternum misericordia ejus.
5 Quia ego cognovi quod magnus est Dominus,
et Deus noster prae omnibus diis.
6 Qui firmavit terram super aquas,
quoniam in æternum misericordia ejus.
6 Omnia, quaecumque voluit,
Dominus fecit in caelo et in terra,
in mari et in omnibus abyssis.
7 Qui fecit luminaria magna,
quoniam in æternum misericordia ejus :
7 Adducens nubes ab extremo terrae,
fulgura in pluviam facit,
producit ventos de thesauris suis.
8 solem in potestatem diei,
quoniam in æternum misericordia ejus ;
8 Qui percussit primogenita Aegypti
ab homine usque ad pecus.
9 lunam et stellas in potestatem noctis,
quoniam in æternum misericordia ejus.
9 Misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte,
in pharaonem et in omnes servos eius.
10 Qui percussit Ægyptum cum primogenitis eorum,
quoniam in æternum misericordia ejus.
10 Qui percussit gentes multas
et occidit reges fortes:
11 Qui eduxit Israël de medio eorum,
quoniam in æternum misericordia ejus,
11 Sehon regem Amorraeorum
et Og regem Basan
et omnia regna Chanaan.
12 in manu potenti et brachio excelso,
quoniam in æternum misericordia ejus.
12 Et dedit terram eorum hereditatem,
hereditatem Israel populo suo.
13 Qui divisit mare Rubrum in divisiones,
quoniam in æternum misericordia ejus ;
13 Domine, nomen tuum in aeternum;
Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.
14 et eduxit Israël per medium ejus,
quoniam in æternum misericordia ejus ;
14 Quia iudicabit Dominus populum suum
et servorum suorum miserebitur.
15 et excussit Pharaonem et virtutem ejus in mari Rubro,
quoniam in æternum misericordia ejus.
15 Simulacra gentium argentum et aurum,
opera manuum hominum.
16 Qui traduxit populum suum per desertum,
quoniam in æternum misericordia ejus.
16 Os habent et non loquentur,
oculos habent et non videbunt.
17 Qui percussit reges magnos,
quoniam in æternum misericordia ejus ;
17 Aures habent et non audient;
neque enim est spiritus in ore ipsorum.
18 et occidit reges fortes,
quoniam in æternum misericordia ejus :
18 Similes illis erunt, qui faciunt ea,
et omnes, qui confidunt in eis.
19 Sehon, regem Amorrhæorum,
quoniam in æternum misericordia ejus ;
19 Domus Israel, benedicite Domino;
domus Aaron, benedicite Domino;
20 et Og, regem Basan,
quoniam in æternum misericordia ejus :
20 domus Levi, benedicite Domino;
qui timetis Dominum, benedicite Domino.
21 et dedit terram eorum hæreditatem,
quoniam in æternum misericordia ejus ;
21 Benedictus Dominus ex Sion,
qui habitat in Ierusalem. ALLELUIA.
22 hæreditatem Israël, servo suo,
quoniam in æternum misericordia ejus.
23 Quia in humilitate nostra memor fuit nostri,
quoniam in æternum misericordia ejus ;
24 et redemit nos ab inimicis nostris,
quoniam in æternum misericordia ejus.
25 Qui dat escam omni carni,
quoniam in æternum misericordia ejus.
26 Confitemini Deo cæli,
quoniam in æternum misericordia ejus.
Confitemini Domino dominorum,
quoniam in æternum misericordia ejus.