1Psalmus David, quem cantavit Domino pro verbis Chusi, filii Jemini.
2Domine Deus meus, in te speravi ; salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me :
3nequando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat.
4Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis,
5si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis.
6Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat ; et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat.
7Exsurge, Domine, in ira tua, et exaltare in finibus inimicorum meorum : et exsurge, Domine Deus meus, in præcepto quod mandasti,
8et synagoga populorum circumdabit te : et propter hanc in altum regredere :
9Dominus judicat populos. Judica me, Domine, secundum justitiam meam, et secundum innocentiam meam super me.
10Consumetur nequitia peccatorum, et diriges justum, scrutans corda et renes, Deus.
11Justum adjutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde.
12Deus judex justus, fortis, et patiens ; numquid irascitur per singulos dies ?
13Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit ; arcum suum tetendit, et paravit illum.
14Et in eo paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit.
15Ecce parturiit injustitiam ; concepit dolorem, et peperit iniquitatem.
16Lacum aperuit, et effodit eum ; et incidit in foveam quam fecit.
17Convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet.
18Confitebor Domino secundum justitiam ejus, et psallam nomini Domini altissimi.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc