1ALLELUIA.
Laudate Dominum in sanctuario eius,
laudate eum in firmamento virtutis eius.
2Laudate eum in magnalibus eius,
laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius.
3Laudate eum in sono tubae,
laudate eum in psalterio et cithara,
4laudate eum in tympano et choro,
laudate eum in chordis et organo,
5laudate eum in cymbalis benesonantibus,
laudate eum in cymbalis iubilationis:
omne quod spirat, laudet Dominum. ALLELUIA.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc