Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Psalmi 32


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Psalmus David. Exsultate, justi, in Domino ;
rectos decet collaudatio.
1 לדוד משכיל אשרי נשוי פשע כסוי חטאה
2 Confitemini Domino in cithara ;
in psalterio decem chordarum psallite illi.
2 אשרי אדם לא יחשב יהוה לו עון ואין ברוחו רמיה
3 Cantate ei canticum novum ;
bene psallite ei in vociferatione.
3 כי החרשתי בלו עצמי בשאגתי כל היום
4 Quia rectum est verbum Domini,
et omnia opera ejus in fide.
4 כי יומם ולילה תכבד עלי ידך נהפך לשדי בחרבני קיץ סלה
5 Diligit misericordiam et judicium ;
misericordia Domini plena est terra.
5 חטאתי אודיעך ועוני לא כסיתי אמרתי אודה עלי פשעי ליהוה ואתה נשאת עון חטאתי סלה
6 Verbo Domini cæli firmati sunt,
et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.
6 על זאת יתפלל כל חסיד אליך לעת מצא רק לשטף מים רבים אליו לא יגיעו
7 Congregans sicut in utre aquas maris ;
ponens in thesauris abyssos.
7 אתה סתר לי מצר תצרני רני פלט תסובבני סלה
8 Timeat Dominum omnis terra ;
ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.
8 אשכילך ואורך בדרך זו תלך איעצה עליך עיני
9 Quoniam ipse dixit, et facta sunt ;
ipse mandavit et creata sunt.
9 אל תהיו כסוס כפרד אין הבין במתג ורסן עדיו לבלום בל קרב אליך
10 Dominus dissipat consilia gentium ;
reprobat autem cogitationes populorum,
et reprobat consilia principum.
10 רבים מכאובים לרשע והבוטח ביהוה חסד יסובבנו
11 Consilium autem Domini in æternum manet ;
cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.
11 שמחו ביהוה וגילו צדיקים והרנינו כל ישרי לב
12 Beata gens cujus est Dominus Deus ejus ;
populus quem elegit in hæreditatem sibi.
13 De cælo respexit Dominus ;
vidit omnes filios hominum.
14 De præparato habitaculo suo
respexit super omnes qui habitant terram :
15 qui finxit sigillatim corda eorum ;
qui intelligit omnia opera eorum.
16 Non salvatur rex per multam virtutem,
et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ.
17 Fallax equus ad salutem ;
in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur.
18 Ecce oculi Domini super metuentes eum,
et in eis qui sperant super misericordia ejus :
19 ut eruat a morte animas eorum,
et alat eos in fame.
20 Anima nostra sustinet Dominum,
quoniam adjutor et protector noster est.
21 Quia in eo lætabitur cor nostrum,
et in nomine sancto ejus speravimus.
22 Fiat misericordia tua, Domine, super nos,
quemadmodum speravimus in te.