Giobbe 15
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Respondens autem Eliphaz Themanites dixit: | 1 Respondens autem Eliphaz Themanites dixit: |
2 “ Numquid sapiens respondebit sapientia ventosa et implebit vento urente stomachum suum? | 2 “ Numquid sapiens respondebit sapientia ventosa et implebit vento urente stomachum suum? |
3 Arguens verbis, quae nihil prosunt, et sententiis, quae nihil iuvant? | 3 Arguens verbis, quae nihil prosunt, et sententiis, quae nihil iuvant? |
4 Tu autem pietatem dissolvis et detrahis meditationi coram Deo. | 4 Tu autem pietatem dissolvis et detrahis meditationi coram Deo. |
5 Docet enim iniquitas tua os tuum, et assumis linguam callidorum. | 5 Docet enim iniquitas tua os tuum, et assumis linguam callidorum. |
6 Condemnabit te os tuum et non ego, et labia tua respondebunt tibi. | 6 Condemnabit te os tuum et non ego, et labia tua respondebunt tibi. |
7 Numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus? | 7 Numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus? |
8 Numquid consilium Dei audisti et tibi attrahis sapientiam? | 8 Numquid consilium Dei audisti et tibi attrahis sapientiam? |
9 Quid nosti, quod nos ignoremus? Quid intellegis, quod nos nesciamus? | 9 Quid nosti, quod nos ignoremus? Quid intellegis, quod nos nesciamus? |
10 Et senes et antiqui sunt inter nos, multo vetustiores quam pater tuus. | 10 Et senes et antiqui sunt inter nos, multo vetustiores quam pater tuus. |
11 Numquid parum tibi sunt consolationes Dei? Et verbum lene tecum factum? | 11 Numquid parum tibi sunt consolationes Dei? Et verbum lene tecum factum? |
12 Quid te elevat cor tuum, et cur attonitos habes oculos? | 12 Quid te elevat cor tuum, et cur attonitos habes oculos? |
13 Quid vertis contra Deum spiritum tuum et profers de ore tuo huiuscemodi sermones? | 13 Quid vertis contra Deum spiritum tuum et profers de ore tuo huiuscemodi sermones? |
14 Quid est homo, ut immaculatus sit, et ut iustus appareat natus de muliere? | 14 Quid est homo, ut immaculatus sit, et ut iustus appareat natus de muliere? |
15 Ecce, sanctis suis non fidit, et caeli non sunt mundi in conspectu eius; | 15 Ecce, sanctis suis non fidit, et caeli non sunt mundi in conspectu eius; |
16 quanto magis abominabilis et corruptus homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem. | 16 quanto magis abominabilis et corruptus homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem. |
17 Ostendam tibi, audi me; quod vidi, narrabo tibi, | 17 Ostendam tibi, audi me; quod vidi, narrabo tibi, |
18 quod sapientes confitentur, et non celaverunt eos patres eorum: | 18 quod sapientes confitentur, et non celaverunt eos patres eorum: |
19 quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos. | 19 quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos. |
20 Cunctis diebus suis impius cruciatur, et numerus annorum incertus est tyranno. | 20 Cunctis diebus suis impius cruciatur, et numerus annorum incertus est tyranno. |
21 Sonitus terroris semper in auribus illius, quasi, cum pax sit, vastator irruat in eum. | 21 Sonitus terroris semper in auribus illius, quasi, cum pax sit, vastator irruat in eum. |
22 Non credit quod reverti possit de tenebris, cum sit destinatus gladio. | 22 Non credit quod reverti possit de tenebris, cum sit destinatus gladio. |
23 Cum se moverit ad quaerendum panem: “Ubinam?”, novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies. | 23 Cum se moverit ad quaerendum panem: “Ubinam?”, novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies. |
24 Terrebit eum tribulatio et angustia, vallabit eum sicut regem, qui praeparatur ad proelium. | 24 Terrebit eum tribulatio et angustia, vallabit eum sicut regem, qui praeparatur ad proelium. |
25 Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est. | 25 Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est. |
26 Cucurrit adversus eum erecto collo, spisso scuto armatus. | 26 Cucurrit adversus eum erecto collo, spisso scuto armatus. |
27 Operuit faciem eius crassitudo, et de lateribus eius arvina dependet. | 27 Operuit faciem eius crassitudo, et de lateribus eius arvina dependet. |
28 Habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis, quae in tumulos sunt redactae. | 28 Habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis, quae in tumulos sunt redactae. |
29 Non ditabitur, nec perseverabit substantia eius; nec mittet in terra radicem suam. | 29 Non ditabitur, nec perseverabit substantia eius; nec mittet in terra radicem suam. |
30 Non recedet de tenebris; ramos eius arefaciet flamma, et auferet ventus florem eius. | 30 Non recedet de tenebris; ramos eius arefaciet flamma, et auferet ventus florem eius. |
31 Ne credat vanitati errore deceptus, quia vanitas erit remuneratio eius. | 31 Ne credat vanitati errore deceptus, quia vanitas erit remuneratio eius. |
32 Antequam dies eius impleantur, abscindentur, et ramus eius non virescet. | 32 Antequam dies eius impleantur, abscindentur, et ramus eius non virescet. |
33 Laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius, et quasi oliva proiciens florem suum. | 33 Laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius, et quasi oliva proiciens florem suum. |
34 Cangregatio enim impii sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt. | 34 Cangregatio enim impii sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt. |
35 Concepit dolorem et peperit iniquitatem, et venter eius praeparat dolos. | 35 Concepit dolorem et peperit iniquitatem, et venter eius praeparat dolos. |