1In finem, pro iis qui commutabuntur. David.
2Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquæ usque ad animam meam.
3Infixus sum in limo profundi et non est substantia. Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me.
4Laboravi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ ; defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum.
5Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis. Confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei injuste ; quæ non rapui, tunc exsolvebam.
6Deus, tu scis insipientiam meam ; et delicta mea a te non sunt abscondita.
7Non erubescant in me qui exspectant te, Domine, Domine virtutum ; non confundantur super me qui quærunt te, Deus Israël.
8Quoniam propter te sustinui opprobrium ; operuit confusio faciem meam.
9Extraneus factus sum fratribus meis, et peregrinus filiis matris meæ.
10Quoniam zelus domus tuæ comedit me, et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me.
11Et operui in jejunio animam meam, et factum est in opprobrium mihi.
12Et posui vestimentum meum cilicium ; et factus sum illis in parabolam.
13Adversum me loquebantur qui sedebant in porta, et in me psallebant qui bibebant vinum.
14Ego vero orationem meam ad te, Domine ; tempus beneplaciti, Deus. In multitudine misericordiæ tuæ, exaudi me in veritate salutis tuæ.
15Eripe me de luto, ut non infigar ; libera me ab iis qui oderunt me, et de profundis aquarum.
16Non me demergat tempestas aquæ, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum.
17Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua ; secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me.
18Et ne avertas faciem tuam a puero tuo ; quoniam tribulor, velociter exaudi me.
19Intende animæ meæ, et libera eam ; propter inimicos meos, eripe me.
20Tu scis improperium meum, et confusionem meam, et reverentiam meam ;
21in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me. Improperium exspectavit cor meum et miseriam : et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit ; et qui consolaretur, et non inveni.
22Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto.
23Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributiones, et in scandalum.
24Obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum eorum semper incurva.
25Effunde super eos iram tuam, et furor iræ tuæ comprehendat eos.
26Fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet.
27Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt.
28Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, et non intrent in justitiam tuam.
29Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur.
30Ego sum pauper et dolens ; salus tua, Deus, suscepit me.
31Laudabo nomen Dei cum cantico, et magnificabo eum in laude :
32et placebit Deo super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas.
33Videant pauperes, et lætentur ; quærite Deum, et vivet anima vestra :
34quoniam exaudivit pauperes Dominus, et vinctos suos non despexit.
35Laudent illum cæli et terra ; mare, et omnia reptilia in eis.
36Quoniam Deus salvam faciet Sion, et ædificabuntur civitates Juda, et inhabitabunt ibi, et hæreditate acquirent eam.
37Et semen servorum ejus possidebit eam ; et qui diligunt nomen ejus habitabunt in ea.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc