Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Psalmi 68


font
VULGATANOVA VULGATA
1 In finem, pro iis qui commutabuntur. David.1 Magistro chori. David. Psalmus. Canticum.
2 Salvum me fac, Deus,
quoniam intraverunt aquæ usque ad animam meam.
2 Exsurgit Deus, et dissipantur inimici eius;
et fugiunt, qui oderunt eum, a facie eius.
3 Infixus sum in limo profundi et non est substantia.
Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me.
3 Sicut dissipatur fumus, tu dissipas;
sicut fluit cera a facie ignis,
sic pereunt peccatores a facie Dei.
4 Laboravi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ ;
defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum.
4 Et iusti laetentur et exsultent in conspectu Dei
et delectentur in laetitia.
5 Multiplicati sunt super capillos capitis mei
qui oderunt me gratis.
Confortati sunt qui persecuti sunt me
inimici mei injuste ;
quæ non rapui, tunc exsolvebam.
5 Cantate Deo, psalmum dicite nomini eius;
iter facite ei, qui fertur super nubes:
Dominus nomen illi.
Iubilate in conspectu eius;
6 Deus, tu scis insipientiam meam ;
et delicta mea a te non sunt abscondita.
6 pater orphanorum et iudex viduarum,
Deus in habitaculo sancto suo.
7 Non erubescant in me qui exspectant te, Domine, Domine virtutum ;
non confundantur super me qui quærunt te, Deus Israël.
7 Deus, qui inhabitare facit desolatos in domo,
qui educit vinctos in prosperitatem;
verumtamen rebelles habitabunt in arida terra. -
8 Quoniam propter te sustinui opprobrium ;
operuit confusio faciem meam.
8 Deus, cum egredereris in conspectu populi tui,
cum pertransires in deserto,
9 Extraneus factus sum fratribus meis,
et peregrinus filiis matris meæ.
9 terra mota est, etiam caeli distillaverunt
a facie Dei Sinai, a facie Dei Israel.
10 Quoniam zelus domus tuæ comedit me,
et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me.
10 Pluviam voluntariam effundebas, Deus;
hereditatem tuam infirmatam, tu refecisti eam.
11 Et operui in jejunio animam meam,
et factum est in opprobrium mihi.
11 Animalia tua habitabant in ea,
parasti in bonitate tua pauperi, Deus.
12 Et posui vestimentum meum cilicium ;
et factus sum illis in parabolam.
12 Dominus dat verbum;
virgines annuntiantes bona sunt agmen ingens:
13 Adversum me loquebantur qui sedebant in porta,
et in me psallebant qui bibebant vinum.
13 “ Reges exercituum fugiunt, fugiunt,
et species domus dividit spolia.
14 Ego vero orationem meam ad te, Domine ;
tempus beneplaciti, Deus.
In multitudine misericordiæ tuæ,
exaudi me in veritate salutis tuæ.
14 Et vos dormitis inter medias caulas:
alae columbae nitent argento,
et pennae eius pallore auri.
15 Eripe me de luto, ut non infigar ;
libera me ab iis qui oderunt me, et de profundis aquarum.
15 Dum dispergit Omnipotens reges super eam,
nive dealbatur Selmon ”.
16 Non me demergat tempestas aquæ,
neque absorbeat me profundum,
neque urgeat super me puteus os suum.
16 Mons Dei mons Basan,
mons cacuminum mons Basan.
17 Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua ;
secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me.
17 Ut quid invidetis, montes cacuminum,
monti, in quo beneplacitum est Deo inhabitare?
Etenim Dominus habitabit in finem.
18 Et ne avertas faciem tuam a puero tuo ;
quoniam tribulor, velociter exaudi me.
18 Currus Dei decem milia milium:
Dominus venit de Sinai in sancta.
19 Intende animæ meæ, et libera eam ;
propter inimicos meos, eripe me.
19 Ascendisti in altum, captivam duxisti captivitatem;
accepisti in donum homines,
ut etiam rebelles habitent apud Dominum Deum.
20 Tu scis improperium meum, et confusionem meam, et reverentiam meam ;
20 Benedictus Dominus die cotidie;
portabit nos Deus salutarium nostrorum.
21 in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me.
Improperium exspectavit cor meum et miseriam :
et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit ;
et qui consolaretur, et non inveni.
21 Deus noster, Deus ad salvandum;
et Domini, Domini exitus mortis.
22 Et dederunt in escam meam fel,
et in siti mea potaverunt me aceto.
22 Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum,
verticem capillatum perambulantium in delictis suis.
23 Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum,
et in retributiones, et in scandalum.
23 Dixit Dominus: “ Ex Basan reducam,
reducam de profundo maris,
24 Obscurentur oculi eorum, ne videant,
et dorsum eorum semper incurva.
24 ut intingatur pes tuus in sanguine,
lingua canum tuorum ex inimicis portionem inveniat ”.
25 Effunde super eos iram tuam,
et furor iræ tuæ comprehendat eos.
25 Viderunt ingressus tuos, Deus,
ingressus Dei mei, regis mei in sancta.
26 Fiat habitatio eorum deserta,
et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet.
26 Praecedunt cantores, postremi veniunt psallentes.
in medio iuvenculae tympanistriae.
27 Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt,
et super dolorem vulnerum meorum addiderunt.
27 “ In ecclesiis benedicite Deo,
Domino, vos de fontibus Israel ”.
28 Appone iniquitatem super iniquitatem eorum,
et non intrent in justitiam tuam.
28 Ibi Beniamin adulescentulus ducens eos,
principes Iudae cum turma sua,
principes Zabulon, principes
Nephthali.
29 Deleantur de libro viventium,
et cum justis non scribantur.
29 Manda, Deus, virtuti tuae;
confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis.
30 Ego sum pauper et dolens ;
salus tua, Deus, suscepit me.
30 A templo tuo in Ierusalem
tibi afferent reges munera.
31 Laudabo nomen Dei cum cantico,
et magnificabo eum in laude :
31 Increpa feram arundinis,
congregationem taurorum in vitulis populorum:
prosternant se cum laminis argenti.
Dissipa gentes, quae bella volunt.
32 et placebit Deo super vitulum novellum,
cornua producentem et ungulas.
32 Venient optimates ex Aegypto,
Aethiopia praeveniet manus suas Deo.
33 Videant pauperes, et lætentur ;
quærite Deum, et vivet anima vestra :
33 Regna terrae, cantate Deo,
psallite Domino, psallite Deo,
34 quoniam exaudivit pauperes Dominus,
et vinctos suos non despexit.
34 qui fertur super caelum caeli ad orientem;
ecce dabit vocem suam, vocem virtutis.
35 Laudent illum cæli et terra ;
mare, et omnia reptilia in eis.
35 Tribuite virtutem Deo.
Super Israel magnificentia eius,
et virtus eius in nubibus.
36 Quoniam Deus salvam faciet Sion,
et ædificabuntur civitates Juda,
et inhabitabunt ibi, et hæreditate acquirent eam.
36 Mirabilis, Deus, de sanctuario tuo!
Deus Israel ipse tribuet virtutem et fortitudinem plebi suae.
Benedictus Deus!
37 Et semen servorum ejus possidebit eam ;
et qui diligunt nomen ejus habitabunt in ea.