Jó 13
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | MODERN HEBREW BIBLE |
---|---|
1 Ecce, omnia haec vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula. | 1 הן כל ראתה עיני שמעה אזני ותבן לה |
2 Secundum scientiam vestram, et ego novi; nec inferior vestri sum. | 2 כדעתכם ידעתי גם אני לא נפל אנכי מכם |
3 Sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupio; | 3 אולם אני אל שדי אדבר והוכח אל אל אחפץ |
4 vos autem ostendam fabricatores mendacii, medicos vanos vos omnes. | 4 ואולם אתם טפלי שקר רפאי אלל כלכם |
5 Atque utinam taceretis, ut sit vobis in sapientiam! | 5 מי יתן החרש תחרישון ותהי לכם לחכמה |
6 Audite ergo correptionem meam et contentiones labiorum meorum attendite. | 6 שמעו נא תוכחתי ורבות שפתי הקשיבו |
7 Numquid pro Deo profertis mendacium et pro illo loquimini dolos? | 7 הלאל תדברו עולה ולו תדברו רמיה |
8 Numquid faciem eius accipitis et pro Deo in iudicio contendere nitimini? | 8 הפניו תשאון אם לאל תריבון |
9 Aut bonum est quod vos excutiat? Aut, ut illuditur homini, illudetis ei? | 9 הטוב כי יחקר אתכם אם כהתל באנוש תהתלו בו |
10 Ipse vos arguet, cum in abscondito faciem accipitis. | 10 הוכח יוכיח אתכם אם בסתר פנים תשאון |
11 Nonne maiestas eius turbabit vos, et terror eius irruet super vos? | 11 הלא שאתו תבעת אתכם ופחדו יפל עליכם |
12 Sententiae vestrae sunt proverbia cineris; thoraces lutei thoraces vestri. | 12 זכרניכם משלי אפר לגבי חמר גביכם |
13 Tacete paulisper, ut loquar ipse, et transeat super me quodcumque. | 13 החרישו ממני ואדברה אני ויעבר עלי מה |
14 Quare sumam carnes meas dentibus meis et animam meam ponam in manibus meis? | 14 על מה אשא בשרי בשני ונפשי אשים בכפי |
15 Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo; verumtamen vias meas in conspectu eiusarguam. | 15 הן יקטלני לא איחל אך דרכי אל פניו אוכיח |
16 Et hoc erit salus mea: non enim veniet in conspectu eius omnis impius. | 16 גם הוא לי לישועה כי לא לפניו חנף יבוא |
17 Audite sermonem meum et explicationem meam percipite auribus vestris. | 17 שמעו שמוע מלתי ואחותי באזניכם |
18 Ecce iudicium paravi; scio quod iustus inveniar. | 18 הנה נא ערכתי משפט ידעתי כי אני אצדק |
19 Quis est qui contendat mecum? Tunc enim tacebo et consummabor. | 19 מי הוא יריב עמדי כי עתה אחריש ואגוע |
20 Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar: | 20 אך שתים אל תעש עמדי אז מפניך לא אסתר |
21 Manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat. | 21 כפך מעלי הרחק ואמתך אל תבעתני |
22 Voca me, et ego respondebo tibi; aut ipse loquar, et tu respondebis mihi. | 22 וקרא ואנכי אענה או אדבר והשיבני |
23 Quantas habeo iniquitates et peccata? Scelera mea et delicta ostende mihi. | 23 כמה לי עונות וחטאות פשעי וחטאתי הדיעני |
24 Cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum? | 24 למה פניך תסתיר ותחשבני לאויב לך |
25 Contra folium, quod vento rapitur, dure agis et stipulam siccam persequeris. | 25 העלה נדף תערוץ ואת קש יבש תרדף |
26 Scribis enim contra me amaritudines et occupatum me vis peccatis adulescentiae meae. | 26 כי תכתב עלי מררות ותורישני עונות נעורי |
27 Posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti. | 27 ותשם בסד רגלי ותשמור כל ארחותי על שרשי רגלי תתחקה |
28 Qui quasi uter consumendus sum, et quasi vestimentum, quod comeditur a tinea. | 28 והוא כרקב יבלה כבגד אכלו עש |