Scrutatio

Mercoledi, 1 maggio 2024 - San Giuseppe Lavoratore ( Letture di oggi)

Giobbe 13


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Ecce, omnia haec vidit oculus meus,
et audivit auris mea, et intellexi singula.
1 Ecce omnia hæc vidit oculus meus,
et audivit auris mea, et intellexi singula.
2 Secundum scientiam vestram, et ego novi;
nec inferior vestri sum.
2 Secundum scientiam vestram et ego novi :
nec inferior vestri sum.
3 Sed tamen ad Omnipotentem loquar
et disputare cum Deo cupio;
3 Sed tamen ad Omnipotentem loquar,
et disputare cum Deo cupio :
4 vos autem ostendam fabricatores mendacii,
medicos vanos vos omnes.
4 prius vos ostendens fabricatores mendacii,
et cultores perversorum dogmatum.
5 Atque utinam taceretis,
ut sit vobis in sapientiam!
5 Atque utinam taceretis,
ut putaremini esse sapientes.
6 Audite ergo correptionem meam
et contentiones labiorum meorum attendite.
6 Audite ergo correptionem meam,
et judicium labiorum meorum attendite.
7 Numquid pro Deo profertis mendacium
et pro illo loquimini dolos?
7 Numquid Deus indiget vestro mendacio,
ut pro illo loquamini dolos ?
8 Numquid faciem eius accipitis
et pro Deo in iudicio contendere nitimini?
8 numquid faciem ejus accipitis,
et pro Deo judicare nitimini ?
9 Aut bonum est quod vos excutiat?
Aut, ut illuditur homini, illudetis ei?
9 aut placebit ei quem celare nihil potest ?
aut decipietur, ut homo, vestris fraudulentiis ?
10 Ipse vos arguet,
cum in abscondito faciem accipitis.
10 Ipse vos arguet,
quoniam in abscondito faciem ejus accipitis.
11 Nonne maiestas eius turbabit vos,
et terror eius irruet super vos?
11 Statim ut se commoverit, turbabit vos,
et terror ejus irruet super vos.
12 Sententiae vestrae sunt proverbia cineris;
thoraces lutei thoraces vestri.
12 Memoria vestra comparabitur cineri,
et redigentur in lutum cervices vestræ.
13 Tacete paulisper, ut loquar ipse,
et transeat super me quodcumque.
13 Tacete paulisper, ut loquar
quodcumque mihi mens suggesserit.
14 Quare sumam carnes meas dentibus meis
et animam meam ponam in manibus meis?
14 Quare lacero carnes meas dentibus meis,
et animam meam porto in manibus meis ?
15 Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo; verumtamen vias meas in conspectu eiusarguam.
15 Etiam si occiderit me, in ipso sperabo :
verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam.
16 Et hoc erit salus mea:
non enim veniet in conspectu eius omnis impius.
16 Et ipse erit salvator meus :
non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita.
17 Audite sermonem meum
et explicationem meam percipite auribus vestris.
17 Audite sermonem meum,
et ænigmata percipite auribus vestris.
18 Ecce iudicium paravi;
scio quod iustus inveniar.
18 Si fuero judicatus,
scio quod justus inveniar.
19 Quis est qui contendat mecum?
Tunc enim tacebo et consummabor.
19 Quis est qui judicetur mecum ?
veniat : quare tacens consumor ?
20 Duo tantum ne facias mihi,
et tunc a facie tua non abscondar:
20 Duo tantum ne facias mihi,
et tunc a facie tua non abscondar :
21 Manum tuam longe fac a me,
et formido tua non me terreat.
21 manum tuam longe fac a me,
et formido tua non me terreat.
22 Voca me, et ego respondebo tibi;
aut ipse loquar, et tu respondebis mihi.
22 Voca me, et ego respondebo tibi :
aut certe loquar, et tu responde mihi.
23 Quantas habeo iniquitates et peccata?
Scelera mea et delicta ostende mihi.
23 Quantas habeo iniquitates et peccata ?
scelera mea et delicta ostende mihi.
24 Cur faciem tuam abscondis
et arbitraris me inimicum tuum?
24 Cur faciem tuam abscondis,
et arbitraris me inimicum tuum ?
25 Contra folium, quod vento rapitur, dure agis
et stipulam siccam persequeris.
25 Contra folium, quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam,
et stipulam siccam persequeris :
26 Scribis enim contra me amaritudines
et occupatum me vis peccatis adulescentiae meae.
26 scribis enim contra me amaritudines,
et consumere me vis peccatis adolescentiæ meæ.
27 Posuisti in nervo pedem meum
et observasti omnes semitas meas
et vestigia pedum meorum considerasti.
27 Posuisti in nervo pedem meum,
et observasti omnes semitas meas,
et vestigia pedum meorum considerasti :
28 Qui quasi uter consumendus sum,
et quasi vestimentum, quod comeditur a tinea.
28 qui quasi putredo consumendus sum,
et quasi vestimentum quod comeditur a tinea.