Giobbe 13
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Ecce, omnia haec vidit oculus meus,
et audivit auris mea, et intellexi singula.
2Secundum scientiam vestram, et ego novi;
nec inferior vestri sum.
3Sed tamen ad Omnipotentem loquar
et disputare cum Deo cupio;
4vos autem ostendam fabricatores mendacii,
medicos vanos vos omnes.
5Atque utinam taceretis,
ut sit vobis in sapientiam!
6Audite ergo correptionem meam
et contentiones labiorum meorum attendite.
7Numquid pro Deo profertis mendacium
et pro illo loquimini dolos?
8Numquid faciem eius accipitis
et pro Deo in iudicio contendere nitimini?
9Aut bonum est quod vos excutiat?
Aut, ut illuditur homini, illudetis ei?
10Ipse vos arguet,
cum in abscondito faciem accipitis.11Nonne maiestas eius turbabit vos,
et terror eius irruet super vos?
12Sententiae vestrae sunt proverbia cineris;
thoraces lutei thoraces vestri.
13Tacete paulisper, ut loquar ipse,
et transeat super me quodcumque.
14Quare sumam carnes meas dentibus meis
et animam meam ponam in manibus meis?
15Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo; verumtamen vias meas in conspectu eiusarguam.
16Et hoc erit salus mea:
non enim veniet in conspectu eius omnis impius.
17Audite sermonem meum
et explicationem meam percipite auribus vestris.
18Ecce iudicium paravi;
scio quod iustus inveniar.
19Quis est qui contendat mecum?
Tunc enim tacebo et consummabor.
20Duo tantum ne facias mihi,
et tunc a facie tua non abscondar:21Manum tuam longe fac a me,
et formido tua non me terreat.
22Voca me, et ego respondebo tibi;
aut ipse loquar, et tu respondebis mihi.
23Quantas habeo iniquitates et peccata?
Scelera mea et delicta ostende mihi.24Cur faciem tuam abscondis
et arbitraris me inimicum tuum?
25Contra folium, quod vento rapitur, dure agis
et stipulam siccam persequeris.
26Scribis enim contra me amaritudines
et occupatum me vis peccatis adulescentiae meae.
27Posuisti in nervo pedem meum
et observasti omnes semitas meas
et vestigia pedum meorum considerasti.
28Qui quasi uter consumendus sum,
et quasi vestimentum, quod comeditur a tinea.
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142
Gen Es Lv Nm Dt Gs Gdc Rt 1Sam 2Sam 1Re 2Re 1Cr 2Cr Esd Ne Tb Gdt Est 1Mac 2Mac Gb Sal Pr Qo Ct Sap Sir Is Ger Lam Bar Ez Dn Os Gl Am Abd Gn Mi Na Ab Sof Ag Zc Ml Mt Mc Lc Gv At Rm 1Cor 2Cor Gal Ef Fil Col 1Ts 2Ts 1Tm 2Tm Tt Fm Eb Gc 1Pt 2Pt 1Gv 2Gv 3Gv Gd Ap
Altre sezioni del sito