1In finem, in carminibus. Psalmus David. Pro octava.
2Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me.
3Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum ; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.
4Et anima mea turbata est valde ; sed tu, Domine, usquequo ?
5Convertere, Domine, et eripe animam meam ; salvum me fac propter misericordiam tuam.
6Quoniam non est in morte qui memor sit tui ; in inferno autem quis confitebitur tibi ?
7Laboravi in gemitu meo ; lavabo per singulas noctes lectum meum : lacrimis meis stratum meum rigabo.
8Turbatus est a furore oculus meus ; inveteravi inter omnes inimicos meos.
9Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
10Exaudivit Dominus deprecationem meam ; Dominus orationem meam suscepit.
11Erubescant, et conturbentur vehementer, omnes inimici mei ; convertantur, et erubescant valde velociter.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc