Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Psalmi 72


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Psalmus Asaph. Quam bonus Israël Deus,
his qui recto sunt corde !
1 לשלמה אלהים משפטיך למלך תן וצדקתך לבן מלך
2 Mei autem pene moti sunt pedes,
pene effusi sunt gressus mei :
2 ידין עמך בצדק וענייך במשפט
3 quia zelavi super iniquos,
pacem peccatorum videns.
3 ישאו הרים שלום לעם וגבעות בצדקה
4 Quia non est respectus morti eorum,
et firmamentum in plaga eorum.
4 ישפט עניי עם יושיע לבני אביון וידכא עושק
5 In labore hominum non sunt,
et cum hominibus non flagellabuntur.
5 ייראוך עם שמש ולפני ירח דור דורים
6 Ideo tenuit eos superbia ;
operti sunt iniquitate et impietate sua.
6 ירד כמטר על גז כרביבים זרזיף ארץ
7 Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum ;
transierunt in affectum cordis.
7 יפרח בימיו צדיק ורב שלום עד בלי ירח
8 Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam ;
iniquitatem in excelso locuti sunt.
8 וירד מים עד ים ומנהר עד אפסי ארץ
9 Posuerunt in cælum os suum,
et lingua eorum transivit in terra.
9 לפניו יכרעו ציים ואיביו עפר ילחכו
10 Ideo convertetur populus meus hic,
et dies pleni invenientur in eis.
10 מלכי תרשיש ואיים מנחה ישיבו מלכי שבא וסבא אשכר יקריבו
11 Et dixerunt : Quomodo scit Deus,
et si est scientia in excelso ?
11 וישתחוו לו כל מלכים כל גוים יעבדוהו
12 Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculo
obtinuerunt divitias.
12 כי יציל אביון משוע ועני ואין עזר לו
13 Et dixi : Ergo sine causa justificavi cor meum,
et lavi inter innocentes manus meas,
13 יחס על דל ואביון ונפשות אביונים יושיע
14 et fui flagellatus tota die,
et castigatio mea in matutinis.
14 מתוך ומחמס יגאל נפשם וייקר דמם בעיניו
15 Si dicebam : Narrabo sic ;
ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.
15 ויחי ויתן לו מזהב שבא ויתפלל בעדו תמיד כל היום יברכנהו
16 Existimabam ut cognoscerem hoc ;
labor est ante me :
16 יהי פסת בר בארץ בראש הרים ירעש כלבנון פריו ויציצו מעיר כעשב הארץ
17 donec intrem in sanctuarium Dei,
et intelligam in novissimis eorum.
17 יהי שמו לעולם לפני שמש ינין שמו ויתברכו בו כל גוים יאשרוהו
18 Verumtamen propter dolos posuisti eis ;
dejecisti eos dum allevarentur.
18 ברוך יהוה אלהים אלהי ישראל עשה נפלאות לבדו
19 Quomodo facti sunt in desolationem ?
subito defecerunt : perierunt propter iniquitatem suam.
19 וברוך שם כבודו לעולם וימלא כבודו את כל הארץ אמן ואמן
20 Velut somnium surgentium, Domine,
in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.
20 כלו תפלות דוד בן ישי
21 Quia inflammatum est cor meum,
et renes mei commutati sunt ;
22 et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi :
23 ut jumentum factus sum apud te,
et ego semper tecum.
24 Tenuisti manum dexteram meam,
et in voluntate tua deduxisti me,
et cum gloria suscepisti me.
25 Quid enim mihi est in cælo ?
et a te quid volui super terram ?
26 Defecit caro mea et cor meum ;
Deus cordis mei, et pars mea, Deus in æternum.
27 Quia ecce qui elongant se a te peribunt ;
perdidisti omnes qui fornicantur abs te.
28 Mihi autem adhærere Deo bonum est ;
ponere in Domino Deo spem meam :
ut annuntiem omnes prædicationes tuas
in portis filiæ Sion.