Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Psalmi 33


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Davidi, cum immutavit vultum suum coram Achimelech, et dimisit eum, et abiit.1 Exsultate, iusti, in Domino;
rectos decet collaudatio.
2 Benedicam Dominum in omni tempore ;
semper laus ejus in ore meo.
2 Confitemini Domino in cithara,
in psalterio decem chordarum psallite illi.
3 In Domino laudabitur anima mea :
audiant mansueti, et lætentur.
3 Cantate ei canticum novum,
bene psallite ei in vociferatione,
4 Magnificate Dominum mecum,
et exaltemus nomen ejus in idipsum.
4 quia rectum est verbum Domini,
et omnia opera eius in fide.
5 Exquisivi Dominum, et exaudivit me ;
et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me.
5 Diligit iustitiam et iudicium;
misericordia Domini plena est terra.
6 Accedite ad eum, et illuminamini ;
et facies vestræ non confundentur.
6 Verbo Domini caeli facti sunt,
et spiritu oris eius omnis virtus eorum.
7 Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum,
et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum.
7 Congregans sicut in utre aquas maris,
ponens in thesauris abyssos.
8 Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum,
et eripiet eos.
8 Timeat Dominum omnis terra,
a facie autem eius formident omnes inhabitantes orbem.
9 Gustate et videte quoniam suavis est Dominus ;
beatus vir qui sperat in eo.
9 Quoniam ipse dixit, et facta sunt,
ipse mandavit, et creata sunt.
10 Timete Dominum, omnes sancti ejus,
quoniam non est inopia timentibus eum.
10 Dominus dissipat consilia gentium,
irritas facit cogitationes populorum.
11 Divites eguerunt, et esurierunt ;
inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono.
11 Consilium autem Domini in aeternum manet,
cogitationes cordis eius in generatione et generationem.
12 Venite, filii ; audite me :
timorem Domini docebo vos.
12 Beata gens, cui Dominus est Deus,
populus, quem elegit in hereditatem sibi.
13 Quis est homo qui vult vitam ;
diligit dies videre bonos ?
13 De caelo respexit Dominus,
vidit omnes filios hominum.
14 Prohibe linguam tuam a malo,
et labia tua ne loquantur dolum.
14 De loco habitaculi sui respexit
super omnes, qui habitant terram,
15 Diverte a malo, et fac bonum ;
inquire pacem, et persequere eam.
15 qui finxit singillatim corda eorum,
qui intellegit omnia opera eorum.
16 Oculi Domini super justos,
et aures ejus in preces eorum.
16 Non salvatur rex per multam virtutem,
et gigas non liberabitur in multitudine virtutis suae.
17 Vultus autem Domini super facientes mala,
ut perdat de terra memoriam eorum.
17 Fallax equus ad salutem,
in abundantia autem virtutis suae non salvabit.
18 Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos ;
et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.
18 Ecce oculi Domini super metuentes eum,
in eos, qui sperant super misericordia eius,
19 Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde,
et humiles spiritu salvabit.
19 ut eruat a morte animas eorum
et alat eos in fame.
20 Multæ tribulationes justorum ;
et de omnibus his liberabit eos Dominus.
20 Anima nostra sustinet Dominum,
quoniam adiutor et protector noster est;
21 Custodit Dominus omnia ossa eorum :
unum ex his non conteretur.
21 quia in eo laetabitur cor nostrum,
et in nomine sancto eius speravimus.
22 Mors peccatorum pessima ;
et qui oderunt justum delinquent.
22 Fiat misericordia tua, Domine, super nos,
quemadmodum speravimus in te.
23 Redimet Dominus animas servorum suorum,
et non delinquent omnes qui sperant in eo.