Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Psalmi 103


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino :
Domine Deus meus, magnificatus es vehementer.
Confessionem et decorem induisti,
1 David.
Benedic, anima mea, Domino,
et omnia, quae intra me sunt, nomini sancto eius.
2 amictus lumine sicut vestimento.
Extendens cælum sicut pellem,
2 Benedic, anima mea, Domino
et noli oblivisci omnes retributiones eius.
3 qui tegis aquis superiora ejus :
qui ponis nubem ascensum tuum ;
qui ambulas super pennas ventorum :
3 Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis,
qui sanat omnes infirmitates tuas;
4 qui facis angelos tuos spiritus,
et ministros tuos ignem urentem.
4 qui redimit de interitu vitam tuam,
qui coronat te in misericordia et miserationibus;
5 Qui fundasti terram super stabilitatem suam :
non inclinabitur in sæculum sæculi.
5 qui replet in bonis aetatem tuam:
renovabitur ut aquilae iuventus tua.
6 Abyssus sicut vestimentum amictus ejus ;
super montes stabunt aquæ.
6 Faciens iustitias Dominus
et iudicium omnibus iniuriam patientibus.
7 Ab increpatione tua fugient ;
a voce tonitrui tui formidabunt.
7 Notas fecit vias suas Moysi,
filiis Israel adinventiones suas. -
8 Ascendunt montes, et descendunt campi,
in locum quem fundasti eis.
8 Miserator et misericors Dominus,
longanimis et multae misericordiae.
9 Terminum posuisti quem non transgredientur,
neque convertentur operire terram.
9 Non in perpetuum contendet
neque in aeternum irascetur.
10 Qui emittis fontes in convallibus ;
inter medium montium pertransibunt aquæ.
10 Non secundum peccata nostra fecit nobis
neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
11 Potabunt omnes bestiæ agri ;
expectabunt onagri in siti sua.
11 Quoniam, quantum exaltatur caelum a terra,
praevaluit misericordia eius super timentes eum;
12 Super ea volucres cæli habitabunt ;
de medio petrarum dabunt voces.
12 quantum distat ortus ab occidente,
longe fecit a nobis iniquitates nostras.
13 Rigans montes de superioribus suis ;
de fructu operum tuorum satiabitur terra :
13 Quomodo miseretur pater filiorum,
misertus est Dominus timentibus se.
14 producens f?num jumentis,
et herbam servituti hominum,
ut educas panem de terra,
14 Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum,
recordatus est quoniam pulvis sumus.
15 et vinum lætificet cor hominis :
ut exhilaret faciem in oleo,
et panis cor hominis confirmet.
15 Homo: sicut fenum dies eius,
tamquam flos agri sic efflorebit.
16 Saturabuntur ligna campi,
et cedri Libani quas plantavit :
16 Spirat ventus in illum, et non subsistet,
et non cognoscet eum amplius locus eius.
17 illic passeres nidificabunt :
herodii domus dux est eorum.
17 Misericordia autem Domini ab aeterno
et usque in aeternum super timentes eum;
et iustitia illius in filios filiorum,
18 Montes excelsi cervis ;
petra refugium herinaciis.
18 in eos, qui servant testamentum eius
et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.
19 Fecit lunam in tempora ;
sol cognovit occasum suum.
19 Dominus in caelo paravit sedem suam,
et regnum ipsius omnibus dominabitur.
20 Posuisti tenebras, et facta est nox ;
in ipsa pertransibunt omnes bestiæ silvæ :
20 Benedicite Domino, omnes angeli eius, potentes virtute, facientes verbumillius
in audiendo vocem sermonum eius.
21 catuli leonum rugientes ut rapiant,
et quærant a Deo escam sibi.
21 Benedicite Domino, omnes virtutes eius,
ministri eius, qui facitis voluntatem eius.
22 Ortus est sol, et congregati sunt,
et in cubilibus suis collocabuntur.
22 Benedicite Domino, omnia opera eius,
in omni loco dominationis eius.
Benedic, anima mea, Domino.
23 Exibit homo ad opus suum,
et ad operationem suam usque ad vesperum.
24 Quam magnificata sunt opera tua, Domine !
omnia in sapientia fecisti ;
impleta est terra possessione tua.
25 Hoc mare magnum et spatiosum manibus ;
illic reptilia quorum non est numerus :
animalia pusilla cum magnis.
26 Illic naves pertransibunt ;
draco iste quem formasti ad illudendum ei.
27 Omnia a te expectant
ut des illis escam in tempore.
28 Dante te illis, colligent ;
aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate.
29 Avertente autem te faciem, turbabuntur ;
auferes spiritum eorum, et deficient,
et in pulverem suum revertentur.
30 Emittes spiritum tuum, et creabuntur,
et renovabis faciem terræ.
31 Sit gloria Domini in sæculum ;
lætabitur Dominus in operibus suis.
32 Qui respicit terram, et facit eam tremere ;
qui tangit montes, et fumigant.
33 Cantabo Domino in vita mea ;
psallam Deo meo quamdiu sum.
34 Jucundum sit ei eloquium meum ;
ego vero delectabor in Domino.
35 Deficiant peccatores a terra,
et iniqui, ita ut non sint.
Benedic, anima mea, Domino.