1In finem. Canticum psalmi resurrectionis. Jubilate Deo, omnis terra ;
2psalmum dicite nomini ejus ; date gloriam laudi ejus.
3Dicite Deo : Quam terribilia sunt opera tua, Domine ! in multitudine virtutis tuæ mentientur tibi inimici tui.
4Omnis terra adoret te, et psallat tibi ; psalmum dicat nomini tuo.
5Venite, et videte opera Dei : terribilis in consiliis super filios hominum.
6Qui convertit mare in aridam ; in flumine pertransibunt pede : ibi lætabimur in ipso.
7Qui dominatur in virtute sua in æternum ; oculi ejus super gentes respiciunt : qui exasperant non exaltentur in semetipsis.
8Benedicite, gentes, Deum nostrum, et auditam facite vocem laudis ejus :
9qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit in commotionem pedes meos.
10Quoniam probasti nos, Deus ; igne nos examinasti, sicut examinatur argentum.
11Induxisti nos in laqueum ; posuisti tribulationes in dorso nostro ;
12imposuisti homines super capita nostra. Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium.
13Introibo in domum tuam in holocaustis ; reddam tibi vota mea
14quæ distinxerunt labia mea : et locutum est os meum in tribulatione mea.
15Holocausta medullata offeram tibi, cum incenso arietum ; offeram tibi boves cum hircis.
16Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animæ meæ.
17Ad ipsum ore meo clamavi, et exaltavi sub lingua mea.
18Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus.
19Propterea exaudivit Deus, et attendit voci deprecationis meæ.
20Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam, et misericordiam suam a me.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc