1In finem, filiis Core. Psalmus.
2Audite hæc, omnes gentes ; auribus percipite, omnes qui habitatis orbem :
3quique terrigenæ et filii hominum, simul in unum dives et pauper.
4Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam.
5Inclinabo in parabolam aurem meam ; aperiam in psalterio propositionem meam.
6Cur timebo in die mala ? iniquitas calcanei mei circumdabit me.
7Qui confidunt in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum, gloriantur.
8Frater non redimit, redimet homo : non dabit Deo placationem suam,
9et pretium redemptionis animæ suæ. Et laborabit in æternum ;
10et vivet adhuc in finem.
11Non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes : simul insipiens et stultus peribunt. Et relinquent alienis divitias suas,
12et sepulchra eorum domus illorum in æternum ; tabernacula eorum in progenie et progenie : vocaverunt nomina sua in terris suis.
13Et homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.
14Hæc via illorum scandalum ipsis ; et postea in ore suo complacebunt.
15Sicut oves in inferno positi sunt : mors depascet eos. Et dominabuntur eorum justi in matutino ; et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum.
16Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi, cum acceperit me.
17Ne timueris cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus :
18quoniam, cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria ejus.
19Quia anima ejus in vita ipsius benedicetur ; confitebitur tibi cum benefeceris ei.
20Introibit usque in progenies patrum suorum ; et usque in æternum non videbit lumen.
21Homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc