1Ecce, omnia haec vidit oculus meus,et audivit auris mea, et intellexi singula.
2Secundum scientiam vestram, et ego novi;nec inferior vestri sum.
3Sed tamen ad Omnipotentem loquaret disputare cum Deo cupio;
4vos autem ostendam fabricatores mendacii,medicos vanos vos omnes.
5Atque utinam taceretis,ut sit vobis in sapientiam!
6Audite ergo correptionem meamet contentiones labiorum meorum attendite.
7Numquid pro Deo profertis mendaciumet pro illo loquimini dolos?
8Numquid faciem eius accipitiset pro Deo in iudicio contendere nitimini?
9Aut bonum est quod vos excutiat?Aut, ut illuditur homini, illudetis ei?
10Ipse vos arguet,cum in abscondito faciem accipitis.
11Nonne maiestas eius turbabit vos,et terror eius irruet super vos?
12Sententiae vestrae sunt proverbia cineris;thoraces lutei thoraces vestri.
13Tacete paulisper, ut loquar ipse,et transeat super me quodcumque.
14Quare sumam carnes meas dentibus meiset animam meam ponam in manibus meis?
15Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo; verumtamen vias meas in conspectu eiusarguam.
16Et hoc erit salus mea:non enim veniet in conspectu eius omnis impius.
17Audite sermonem meumet explicationem meam percipite auribus vestris.
18Ecce iudicium paravi;scio quod iustus inveniar.
19Quis est qui contendat mecum?Tunc enim tacebo et consummabor.
20Duo tantum ne facias mihi,et tunc a facie tua non abscondar:
21Manum tuam longe fac a me,et formido tua non me terreat.
22Voca me, et ego respondebo tibi;aut ipse loquar, et tu respondebis mihi.
23Quantas habeo iniquitates et peccata?Scelera mea et delicta ostende mihi.
24Cur faciem tuam abscondiset arbitraris me inimicum tuum?
25Contra folium, quod vento rapitur, dure agiset stipulam siccam persequeris.
26Scribis enim contra me amaritudineset occupatum me vis peccatis adulescentiae meae.
27Posuisti in nervo pedem meumet observasti omnes semitas measet vestigia pedum meorum considerasti.
28Qui quasi uter consumendus sum,et quasi vestimentum, quod comeditur a tinea.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc