Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Psalmi 75


font
VULGATANOVA VULGATA
1 In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios.1 Magistro chori. Secundum " Ne destruxeris ".
Psalmus. Asaph. Canticum
.
2 Notus in Judæa Deus ;
in Israël magnum nomen ejus.
2 Confitebimur tibi, Deus;
confitebimur et invocabimus nomen tuum:
narrabimus mirabilia tua.
3 Et factus est in pace locus ejus,
et habitatio ejus in Sion.
3 Cum statuero tempus,
ego iustitias iudicabo.
4 Ibi confregit potentias arcuum,
scutum, gladium, et bellum.
4 Si liquefacta est terra et omnes, qui habitant in ea,
ego confirmavi columnas eius.
5 Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis ;
5 Dixi gloriantibus: “ Nolite gloriari! ”
et delinquentibus: “Nolite exaltare cornu!
6 turbati sunt omnes insipientes corde.
Dormierunt somnum suum,
et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.
6 Nolite exaltare in altum cornu vestrum;
nolite loqui adversus Deum proterva ”.
7 Ab increpatione tua, Deus Jacob,
dormitaverunt qui ascenderunt equos.
7 Quia neque ab oriente neque ab occidente
neque a desertis exaltatio.
8 Tu terribilis es ; et quis resistet tibi ?
ex tunc ira tua.
8 Quoniam Deus iudex est:
hunc humiliat et hunc exaltat.
9 De cælo auditum fecisti judicium :
terra tremuit et quievit
9 Quia calix in manu Domini
vini meri plenus mixto.
Et inclinavit ex hoc in hoc;
verumtamen usque ad faeces epotabunt,
bibent omnes peccatores terrae.
10 cum exsurgeret in judicium Deus,
ut salvos faceret omnes mansuetos terræ.
10 Ego autem annuntiabo in saeculum,
cantabo Deo Iacob.
11 Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi,
et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi.
11 Et omnia cornua peccatorum confringam,
et exaltabuntur cornua iusti.
12 Vovete et reddite Domino Deo vestro,
omnes qui in circuitu ejus affertis munera :
terribili,
13 et ei qui aufert spiritum principum :
terribili apud reges terræ.