Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Giobbe 41


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Ecce spes eius frustrabitur eum,
et aspectu eius praecipitabitur.
1 Non quasi crudelis suscitabo eum :
quis enim resistere potest vultui meo ?
2 Nemo tam audax, ut suscitet eum.
Quis enim resistere potest vultui eius?
2 Quis ante dedit mihi, ut reddam ei ?
omnia quæ sub cælo sunt, mea sunt.
3 Quis eum aggressus est et salvus fuit?
Sub omni caelo quisnam?
3 Non parcam ei, et verbis potentibus,
et ad deprecandum compositis.
4 Non tacebo super membra eius
et eloquar robur et gratiam struis.
4 Quis revelabit faciem indumenti ejus ?
et in medium oris ejus quis intrabit ?
5 Quis revelabit faciem indumenti eius,
et duplicia mandibulae eius quis intrabit?
5 Portas vultus ejus quis aperiet ?
per gyrum dentium ejus formido.
6 Portas vultus eius quis aperiet?
Per gyrum dentium eius formido.
6 Corpus illius quasi scuta fusilia,
compactum squamis se prementibus.
7 Corpus illius quasi scuta fusilia,
compactum sigillo siliceo:
7 Una uni conjungitur,
et ne spiraculum quidem incedit per eas.
8 unum uni coniungitur,
et ne spiraculum quidem incedit per ea;
8 Una alteri adhærebit,
et tenentes se nequaquam separabuntur.
9 unum alteri adhaeret,
et tenentes se nequaquam separantur.
9 Sternutatio ejus splendor ignis,
et oculi ejus ut palpebræ diluculi.
10 Sternutatio eius favillae ignis,
et oculi eius ut palpebrae diluculi.
10 De ore ejus lampades procedunt,
sicut tædæ ignis accensæ.
11 De ore eius lampades procedunt,
sicut scintillae ignis emittuntur.
11 De naribus ejus procedit fumus,
sicut ollæ succensæ atque ferventis.
12 De naribus eius procedit fumus,
sicut ollae succensae atque ferventis.
12 Halitus ejus prunas ardere facit,
et flamma de ore ejus egreditur.
13 Halitus eius prunas ardere facit,
et flamma de ore eius egreditur.
13 In collo ejus morabitur fortitudo,
et faciem ejus præcedit egestas.
14 In collo eius morabitur fortitudo,
et faciem eius praecedit angor.
14 Membra carnium ejus cohærentia sibi :
mittet contra eum fulmina, et ad locum alium non ferentur.
15 Palearia eius cohaerentia sibi
compressa non moventur.
15 Cor ejus indurabitur tamquam lapis,
et stringetur quasi malleatoris incus.
16 Cor eius induratur tamquam lapis
et duratur quasi mola inferior.
16 Cum sublatus fuerit, timebunt angeli,
et territi purgabuntur.
17 Cum surrexerit, tremunt fortes
et ab undis retrorsum convertuntur.
17 Cum apprehenderit eum gladius, subsistere non poterit,
neque hasta, neque thorax :
18 Qui impegerit in eum, gladius eius non stabit
nec hasta neque pilum neque thorax;
18 reputabit enim quasi paleas ferrum,
et quasi lignum putridum æs.
19 reputat enim quasi paleas ferrum
et quasi lignum putridum aes.
19 Non fugabit eum vir sagittarius :
in stipulam versi sunt ei lapides fundæ.
20 Non fugat eum vir sagittarius,
in stipulam versi sunt ei lapides fundae.
20 Quasi stipulam æstimabit malleum,
et deridebit vibrantem hastam.
21 Quasi stipulam aestimat fustem
et deridet vibrantem acinacem.
21 Sub ipso erunt radii solis,
et sternet sibi aurum quasi lutum.
22 Sub ipso acumina testae,
et sternit tribula super lutum.
22 Fervescere faciet quasi ollam profundum mare,
et ponet quasi cum unguenta bulliunt.
23 Fervescere facit quasi ollam profundum
et mare ponit quasi vas unguentarium.
23 Post eum lucebit semita :
æstimabit abyssum quasi senescentem.
24 Post se illuminat semitam,
aestimatur abyssus quasi canescens.
24 Non est super terram potestas quæ comparetur ei,
qui factus est ut nullum timeret.
25 Non est super terram potestas, quae comparetur ei,
qui factus est, ut nullum timeret.
25 Omne sublime videt :
ipse est rex super universos filios superbiæ.
26 Omne sublime videt:
ipse est rex super universos filios superbiae ”.