Jó 41
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Ecce spes eius frustrabitur eum,
et aspectu eius praecipitabitur.
2Nemo tam audax, ut suscitet eum.
Quis enim resistere potest vultui eius?
3Quis eum aggressus est et salvus fuit?
Sub omni caelo quisnam?
4Non tacebo super membra eius
et eloquar robur et gratiam struis.5Quis revelabit faciem indumenti eius,
et duplicia mandibulae eius quis intrabit?
6Portas vultus eius quis aperiet?
Per gyrum dentium eius formido.
7Corpus illius quasi scuta fusilia,
compactum sigillo siliceo:
8unum uni coniungitur,
et ne spiraculum quidem incedit per ea;
9unum alteri adhaeret,
et tenentes se nequaquam separantur.
10Sternutatio eius favillae ignis,
et oculi eius ut palpebrae diluculi.
11De ore eius lampades procedunt,
sicut scintillae ignis emittuntur.
12De naribus eius procedit fumus,
sicut ollae succensae atque ferventis.
13Halitus eius prunas ardere facit,
et flamma de ore eius egreditur.
14In collo eius morabitur fortitudo,
et faciem eius praecedit angor.
15Palearia eius cohaerentia sibi
compressa non moventur.
16Cor eius induratur tamquam lapis
et duratur quasi mola inferior.
17Cum surrexerit, tremunt fortes
et ab undis retrorsum convertuntur.
18Qui impegerit in eum, gladius eius non stabit
nec hasta neque pilum neque thorax;
19reputat enim quasi paleas ferrum
et quasi lignum putridum aes.
20Non fugat eum vir sagittarius,
in stipulam versi sunt ei lapides fundae.
21Quasi stipulam aestimat fustem
et deridet vibrantem acinacem.
22Sub ipso acumina testae,
et sternit tribula super lutum.
23Fervescere facit quasi ollam profundum
et mare ponit quasi vas unguentarium.
24Post se illuminat semitam,
aestimatur abyssus quasi canescens.
25Non est super terram potestas, quae comparetur ei,
qui factus est, ut nullum timeret.
26Omne sublime videt:
ipse est rex super universos filios superbiae ”.
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc
Altre sezioni del sito