1In finem. Psalmus David.
2Eripe me, Domine, ab homine malo ; a viro iniquo eripe me.
3Qui cogitaverunt iniquitates in corde, tota die constituebant prælia.
4Acuerunt linguas suas sicut serpentis ; venenum aspidum sub labiis eorum.
5Custodi me, Domine, de manu peccatoris, et ab hominibus iniquis eripe me. Qui cogitaverunt supplantare gressus meos :
6absconderunt superbi laqueum mihi. Et funes extenderunt in laqueum ; juxta iter, scandalum posuerunt mihi.
7Dixi Domino : Deus meus es tu ; exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ.
8Domine, Domine, virtus salutis meæ, obumbrasti super caput meum in die belli.
9Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori : cogitaverunt contra me ; ne derelinquas me, ne forte exaltentur.
10Caput circuitus eorum : labor labiorum ipsorum operiet eos.
11Cadent super eos carbones ; in ignem dejicies eos : in miseriis non subsistent.
12Vir linguosus non dirigetur in terra ; virum injustum mala capient in interitu.
13Cognovi quia faciet Dominus judicium inopis, et vindictam pauperum.
14Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo, et habitabunt recti cum vultu tuo.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc