1Respondens autem Dominus Iob de turbine dixit:
2“ Quis est iste obscurans consiliumsermonibus imperitis?
3Accinge sicut vir lumbos tuos;interrogabo te, et edoce me.
4Ubi eras, quando ponebam fundamenta terrae?Indica mihi, si habes intellegentiam.
5Quis posuit mensuras eius, si nosti?Vel quis tetendit super eam lineam?
6Super quo bases illius solidatae sunt?Aut quis demisit lapidem angularem eius,
7cum clamarent simul astra matutina,et iubilarent omnes filii Dei?
8Quis conclusit ostiis mare,quando erumpebat quasi de visceribus procedens,
9cum ponerem nubem vestimentum eiuset caligine illud quasi fascia obvolverem?
10Definivi illud terminis meiset posui vectem et ostia
11et dixi: Usque huc venies et non procedes ampliuset hic confringes tumentes fluctus tuos.
12Numquid in diebus tuis praecepisti diluculoet assignasti aurorae locum suum,
13et, cum extrema terrae teneres,excussi sunt impii ex ea?
14Vertetur in lutum signatumet stabit sicut vestimentum.
15Cohibetur ab impiis lux sua,et brachium excelsum confringetur.
16Numquid ingressus es scaturigines mariset in novissimis abyssi deambulasti?
17Numquid apertae sunt tibi portae mortis,et ostia tenebrosa vidisti?
18Numquid considerasti latitudinem terrae?Indica mihi, si nosti omnia:
19In qua via lux habitet,et tenebrarum quis locus sit;
20ut ducas unumquodque ad terminos suoset intellegas semitas domus eius?
21Novisti, nam tunc natus eras,et numerus dierum tuorum multus!
22Numquid ingressus es thesauros nivisaut thesauros grandinis aspexisti,
23quae praeparavi in tempus angustiae,in diem pugnae et belli?
24Per quam viam spargitur lux,diffunditur ventus urens super terram?
25Quis dedit vehementissimo imbri cursumet viam fulmini tonanti,
26ut plueret super terram absque homine,in deserto, ubi nullus mortalium commoratur,
27ut impleret inviam et desolatamet produceret herbas in terra arida?
28Quis est pluviae pater,vel quis genuit stillas roris?
29De cuius sinu egressa est glacies,et pruinam de caelo quis genuit?
30In similitudinem lapidis aquae durantur,et superficies abyssi constringitur.
31Numquid coniungere valebis nexus stellarum Pleiadumaut funiculum Arcturi poteris solvere?
32Numquid produces Coronam in tempore suoet Ursam cum filiis ducis tu?
33Numquid nosti leges caeliet pones scripturam eius in terra?
34Numquid elevabis in nebula vocem tuam,et impetus aquarum operiet te?
35Numquid mittes fulgura, et ibuntet dicent tibi: “Adsumus!”?
36Quis posuit in visceribus ibis sapientiam,vel quis dedit gallo intellegentiam?
37Quis recensebit nubes in sapientia,et utres caeli quis declinabit,
38quando funditur pulvis in solidum,et glebae compinguntur?
39Numquid capies leaenae praedamet animam catulorum eius implebis,
40quando cubant in antriset in specubus insidiantur?
41Quis praeparat corvo escam suam,quando pulli eius clamant ad Deum vagantes,eo quod non habeant cibos?
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc