Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Giobbe 38


font
NOVA VULGATANOVA VULGATA
1 Respondens autem Dominus Iob de turbine dixit:
1 Respondens autem Dominus Iob de turbine dixit:
2 “ Quis est iste obscurans consilium
sermonibus imperitis?
2 “ Quis est iste obscurans consilium
sermonibus imperitis?
3 Accinge sicut vir lumbos tuos;
interrogabo te, et edoce me.
3 Accinge sicut vir lumbos tuos;
interrogabo te, et edoce me.
4 Ubi eras, quando ponebam fundamenta terrae?
Indica mihi, si habes intellegentiam.
4 Ubi eras, quando ponebam fundamenta terrae?
Indica mihi, si habes intellegentiam.
5 Quis posuit mensuras eius, si nosti?
Vel quis tetendit super eam lineam?
5 Quis posuit mensuras eius, si nosti?
Vel quis tetendit super eam lineam?
6 Super quo bases illius solidatae sunt?
Aut quis demisit lapidem angularem eius,
6 Super quo bases illius solidatae sunt?
Aut quis demisit lapidem angularem eius,
7 cum clamarent simul astra matutina,
et iubilarent omnes filii Dei?
7 cum clamarent simul astra matutina,
et iubilarent omnes filii Dei?
8 Quis conclusit ostiis mare,
quando erumpebat quasi de visceribus procedens,
8 Quis conclusit ostiis mare,
quando erumpebat quasi de visceribus procedens,
9 cum ponerem nubem vestimentum eius
et caligine illud quasi fascia obvolverem?
9 cum ponerem nubem vestimentum eius
et caligine illud quasi fascia obvolverem?
10 Definivi illud terminis meis
et posui vectem et ostia
10 Definivi illud terminis meis
et posui vectem et ostia
11 et dixi: Usque huc venies et non procedes amplius
et hic confringes tumentes fluctus tuos.
11 et dixi: Usque huc venies et non procedes amplius
et hic confringes tumentes fluctus tuos.
12 Numquid in diebus tuis praecepisti diluculo
et assignasti aurorae locum suum,
12 Numquid in diebus tuis praecepisti diluculo
et assignasti aurorae locum suum,
13 et, cum extrema terrae teneres,
excussi sunt impii ex ea?
13 et, cum extrema terrae teneres,
excussi sunt impii ex ea?
14 Vertetur in lutum signatum
et stabit sicut vestimentum.
14 Vertetur in lutum signatum
et stabit sicut vestimentum.
15 Cohibetur ab impiis lux sua,
et brachium excelsum confringetur.
15 Cohibetur ab impiis lux sua,
et brachium excelsum confringetur.
16 Numquid ingressus es scaturigines maris
et in novissimis abyssi deambulasti?
16 Numquid ingressus es scaturigines maris
et in novissimis abyssi deambulasti?
17 Numquid apertae sunt tibi portae mortis,
et ostia tenebrosa vidisti?
17 Numquid apertae sunt tibi portae mortis,
et ostia tenebrosa vidisti?
18 Numquid considerasti latitudinem terrae?
Indica mihi, si nosti omnia:
18 Numquid considerasti latitudinem terrae?
Indica mihi, si nosti omnia:
19 In qua via lux habitet,
et tenebrarum quis locus sit;
19 In qua via lux habitet,
et tenebrarum quis locus sit;
20 ut ducas unumquodque ad terminos suos
et intellegas semitas domus eius?
20 ut ducas unumquodque ad terminos suos
et intellegas semitas domus eius?
21 Novisti, nam tunc natus eras,
et numerus dierum tuorum multus!
21 Novisti, nam tunc natus eras,
et numerus dierum tuorum multus!
22 Numquid ingressus es thesauros nivis
aut thesauros grandinis aspexisti,
22 Numquid ingressus es thesauros nivis
aut thesauros grandinis aspexisti,
23 quae praeparavi in tempus angustiae,
in diem pugnae et belli?
23 quae praeparavi in tempus angustiae,
in diem pugnae et belli?
24 Per quam viam spargitur lux,
diffunditur ventus urens super terram?
24 Per quam viam spargitur lux,
diffunditur ventus urens super terram?
25 Quis dedit vehementissimo imbri cursum
et viam fulmini tonanti,
25 Quis dedit vehementissimo imbri cursum
et viam fulmini tonanti,
26 ut plueret super terram absque homine,
in deserto, ubi nullus mortalium commoratur,
26 ut plueret super terram absque homine,
in deserto, ubi nullus mortalium commoratur,
27 ut impleret inviam et desolatam
et produceret herbas in terra arida?
27 ut impleret inviam et desolatam
et produceret herbas in terra arida?
28 Quis est pluviae pater,
vel quis genuit stillas roris?
28 Quis est pluviae pater,
vel quis genuit stillas roris?
29 De cuius sinu egressa est glacies,
et pruinam de caelo quis genuit?
29 De cuius sinu egressa est glacies,
et pruinam de caelo quis genuit?
30 In similitudinem lapidis aquae durantur,
et superficies abyssi constringitur.
30 In similitudinem lapidis aquae durantur,
et superficies abyssi constringitur.
31 Numquid coniungere valebis nexus stellarum Pleiadum
aut funiculum Arcturi poteris solvere?
31 Numquid coniungere valebis nexus stellarum Pleiadum
aut funiculum Arcturi poteris solvere?
32 Numquid produces Coronam in tempore suo
et Ursam cum filiis ducis tu?
32 Numquid produces Coronam in tempore suo
et Ursam cum filiis ducis tu?
33 Numquid nosti leges caeli
et pones scripturam eius in terra?
33 Numquid nosti leges caeli
et pones scripturam eius in terra?
34 Numquid elevabis in nebula vocem tuam,
et impetus aquarum operiet te?
34 Numquid elevabis in nebula vocem tuam,
et impetus aquarum operiet te?
35 Numquid mittes fulgura, et ibunt
et dicent tibi: “Adsumus!”?
35 Numquid mittes fulgura, et ibunt
et dicent tibi: “Adsumus!”?
36 Quis posuit in visceribus ibis sapientiam,
vel quis dedit gallo intellegentiam?
36 Quis posuit in visceribus ibis sapientiam,
vel quis dedit gallo intellegentiam?
37 Quis recensebit nubes in sapientia,
et utres caeli quis declinabit,
37 Quis recensebit nubes in sapientia,
et utres caeli quis declinabit,
38 quando funditur pulvis in solidum,
et glebae compinguntur?
38 quando funditur pulvis in solidum,
et glebae compinguntur?
39 Numquid capies leaenae praedam
et animam catulorum eius implebis,
39 Numquid capies leaenae praedam
et animam catulorum eius implebis,
40 quando cubant in antris
et in specubus insidiantur?
40 quando cubant in antris
et in specubus insidiantur?
41 Quis praeparat corvo escam suam,
quando pulli eius clamant ad Deum vagantes,
eo quod non habeant cibos?
41 Quis praeparat corvo escam suam,
quando pulli eius clamant ad Deum vagantes,
eo quod non habeant cibos?