Giobbe 28
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Habet argentum venarum principia et auro locus est, in quo conflatur. | 1 Habet argentum venarum principia et auro locus est, in quo conflatur. |
2 Ferrum de terra tollitur, et lapis solutus calore in aes vertitur. | 2 Ferrum de terra tollitur, et lapis solutus calore in aes vertitur. |
3 Terminum posuit tenebris et universorum finem ipse scrutatur, lapidem quoque caliginis et umbrae. | 3 Terminum posuit tenebris et universorum finem ipse scrutatur, lapidem quoque caliginis et umbrae. |
4 Aperuit cuniculos gens peregrina, ipsique obliti sunt pedes, penduli haerent plus quam vir nutans. | 4 Aperuit cuniculos gens peregrina, ipsique obliti sunt pedes, penduli haerent plus quam vir nutans. |
5 Terra, de qua oriebatur panis, in profundo subversa est sicut per ignem. | 5 Terra, de qua oriebatur panis, in profundo subversa est sicut per ignem. |
6 Locus sapphiri lapides eius, et glebae illius aurum. | 6 Locus sapphiri lapides eius, et glebae illius aurum. |
7 Semitam ignoravit avis rapax, nec intuitus est eam oculus vulturis. | 7 Semitam ignoravit avis rapax, nec intuitus est eam oculus vulturis. |
8 Non calcaverunt eam filii superbiae, nec pertransivit per eam leaena. | 8 Non calcaverunt eam filii superbiae, nec pertransivit per eam leaena. |
9 Ad silicem extendit manum suam, subvertit a radicibus montes. | 9 Ad silicem extendit manum suam, subvertit a radicibus montes. |
10 In petris canales excidit, et omne pretiosum vidit oculus eius. | 10 In petris canales excidit, et omne pretiosum vidit oculus eius. |
11 Profunda quoque fluviorum scrutatus est et abscondita in lucem produxit. | 11 Profunda quoque fluviorum scrutatus est et abscondita in lucem produxit. |
12 Sapientia vero ubi invenitur? Et quis est locus intellegentiae? | 12 Sapientia vero ubi invenitur? Et quis est locus intellegentiae? |
13 Nescit homo structuram eius, nec invenitur in terra viventium. | 13 Nescit homo structuram eius, nec invenitur in terra viventium. |
14 Abyssus dicit: “Non est in me”; et mare loquitur: “Non est mecum”. | 14 Abyssus dicit: “Non est in me”; et mare loquitur: “Non est mecum”. |
15 Non dabitur aurum obryzum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione eius. | 15 Non dabitur aurum obryzum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione eius. |
16 Non appendetur auro Ophir nec lapidi sardonycho pretiosissimo vel sapphiro. | 16 Non appendetur auro Ophir nec lapidi sardonycho pretiosissimo vel sapphiro. |
17 Non adaequabitur ei aurum vel vitrum, nec commutabuntur pro ea vasa auri. | 17 Non adaequabitur ei aurum vel vitrum, nec commutabuntur pro ea vasa auri. |
18 Corallia et crystallum non memorabuntur comparatione eius; et possessio sapientiae potior margaritis. | 18 Corallia et crystallum non memorabuntur comparatione eius; et possessio sapientiae potior margaritis. |
19 Non adaequabitur ei topazius de Aethiopia nec auro mundissimo componetur. | 19 Non adaequabitur ei topazius de Aethiopia nec auro mundissimo componetur. |
20 Unde ergo sapientia venit, et quis est locus intellegentiae? | 20 Unde ergo sapientia venit, et quis est locus intellegentiae? |
21 Abscondita est ab oculis omnium viventium, volucres quoque caeli latet. | 21 Abscondita est ab oculis omnium viventium, volucres quoque caeli latet. |
22 Perditio et mors dixerunt: “Auribus nostris audivimus famam eius”. | 22 Perditio et mors dixerunt: “Auribus nostris audivimus famam eius”. |
23 Deus intellegit viam eius, et ipse novit locum illius. | 23 Deus intellegit viam eius, et ipse novit locum illius. |
24 Ipse enim fines mundi intuetur et omnia, quae sub caelo sunt, respicit. | 24 Ipse enim fines mundi intuetur et omnia, quae sub caelo sunt, respicit. |
25 Qui fecit ventis pondus et aquas appendit in mensura, | 25 Qui fecit ventis pondus et aquas appendit in mensura, |
26 quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus, | 26 quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus, |
27 tunc vidit illam et enarravit et praeparavit et investigavit. | 27 tunc vidit illam et enarravit et praeparavit et investigavit. |
28 Et dixit homini: “Ecce timor Domini, ipsa est sapientia; et recedere a malo intellegentia” ”. | 28 Et dixit homini: “Ecce timor Domini, ipsa est sapientia; et recedere a malo intellegentia” ”. |