Jó 6
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Respondens autem Iob dixit:
2“ Utinam appenderetur aegritu do mea,
et calamitatem meam assumerent in statera!
3Nunc vero arena maris haec gravior apparet,
inde verbis meis haesito.
4Quia sagittae Omnipotentis in me sunt,
quarum venenum ebibit spiritus meus;
et terrores Dei militant contra me.5Numquid rugiet onager, cum habueritherbam?
Aut mugiet bos, cum ante praesepe plenum steterit?
6Aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum?
Aut poterit gustari herba insulsa?
7Quae prius nolebat tangere anima mea,
nunc prae angustia cibi mei sunt.
8Quis det, ut veniat petitio mea,
et, quod exspecto, tribuat mihi Deus?
9Utinam Deus me conterat;
solvat manum suam et succidat me!10Et haec mihi sit consolatio,
et exsultabo vel in pavore, qui non parcat,
nec celabo sermones Sancti.
11Quae est enim fortitudo mea, ut sustineam?
Aut quis finis meus, ut patienter agam?
12Num fortitudo lapidum, fortitudo mea?
Num caro mea aenea est?
13An non est auxilium mihi in me,
et virtus quoque remota est a me?
14Qui tollit ab amico suo misericordiam,
timorem Omnipotentis derelinquit.15Fratres mei mentiti sunt me
sicut alveus torrentium, qui evanescunt
16nigrescentes glacie,
cum ingruit super eos nix.
17Tempore, quo diffluunt, arescunt
et, ut incaluerit, solvuntur de loco suo.
18Deflectunt viatorum turmae de viis suis,
ascendentes per desertum pereunt.19Commeatus Thema consideraverunt,
viatores Saba speraverunt in eis.
20Confusi sunt, quia speraverunt;
venerunt eo usque, et pudore cooperti sunt.
21Ita nunc vos facti estis mihi;
videntes plagam meam, timetis.
22Numquid dixi: Afferte mihi
et de substantia vestra donate mihi?23vel: Liberate me de manu hostis
et de manu robustorum eruite me?24Docete me, et ego tacebo,
et, si quid forte ignoravi, instruite me.
25Quare detraxistis sermonibus veritatis,
cum e vobis nullus sit, qui possit arguere me?
26Ad increpandum tantum eloquia concinnatis,
sed in ventum verba desperati.
27Super pupillum irruitis
et subvertere nitimini amicum vestrum.
28Nunc, quaeso, convertimini ad me,
et in faciem vestram non mentiar.
29Revertite! Nulla erit improbitas.
Revertite! Adhuc praesens adest iustitia mea.
30Estne in lingua mea improbitas?
An palatum meum non discernit nequitiam?
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc
Altre sezioni del sito