1In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, cum fugeret a facie Saul in speluncam.
2Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea. Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas.
3Clamabo ad Deum altissimum, Deum qui benefecit mihi.
4Misit de cælo, et liberavit me ; dedit in opprobrium conculcantes me. Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam,
5et eripuit animam meam de medio catulorum leonum. Dormivi conturbatus. Filii hominum dentes eorum arma et sagittæ, et lingua eorum gladius acutus.
6Exaltare super cælos, Deus, et in omnem terram gloria tua.
7Laqueum paraverunt pedibus meis, et incurvaverunt animam meam. Foderunt ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam.
8Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum ; cantabo, et psalmum dicam.
9Exsurge, gloria mea ; exsurge, psalterium et cithara : exsurgam diluculo.
10Confitebor tibi in populis, Domine, et psalmum dicam tibi in gentibus :
11quoniam magnificata est usque ad cælos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.
12Exaltare super cælos, Deus, et super omnem terram gloria tua.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc