1Respondens autem Iob dixit:
2“ Audivi frequenter talia!
onsolatores molesti omnes vos estis.
3Numquid habebunt finem verba ventosa,
aut quid te exacerbat, ut respondeas?
4Poteram et ego similia vestri loqui,
si esset anima vestra pro anima mea!
Concinnarem super vos sermones
et moverem caput meum super vos.
5Roborarem vos ore meo
et motum labiorum meorum non cohiberem.
6Si locutus fuero, non quiescet dolor meus
et, si tacuero, non recedet a me;
7nunc autem defatigavit me dolor meus,
et tu vastasti omnem coetum meum.
8Rugae meae testimonium dicunt contra me;
et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi,
9Ira eius discerpsit me et adversata est mihi,
et infremuit contra me dentibus suis.
Hostis meus acuit oculos suos in me.
10Aperuerunt super me ora sua
et exprobrantes percusserunt maxillam meam,
simul conferti contra me.
11Concludit me Deus apud iniquum
et manibus impiorum me tradit.
12Ego, ille quondam tranquillus, repente contritus sum.
Tenuit cervicem meam, confregit me
et posuit me sibi quasi in signum.
13Circumdedit me lanceis suis,
scidit lumbos meos, non pepercit
et effudit in terra iecur meum.
14Dirupit me rumpens et diruens,
irruit in me quasi gigas.
15Saccum consui super cutem meam
et dimisi in terram cornu meum.
16Facies mea rubuit a fletu,
et palpebrae meae caligaverunt;
17attamen absque iniquitate manus meae,
cum haberem mundas preces.
18Terra, ne operias sanguinem meum,
neque inveniat in te locum latendi clamor meus.
19Ecce enim in caelo testis meus,
et conscius meus in excelsis.
20Interpretes mei sunt cogitationes meae:
ad Deum stillat oculus meus.
21Atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo,
sicut iudicatur filius hominis cum collega suo.
22Ecce enim breves anni transeunt,
et semitam, per quam non revertar, ambulo.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc