Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Psalmi 96


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Huic David, quando terra ejus restituta est. Dominus regnavit : exsultet terra ;
lætentur insulæ multæ.
1 Cantate Domino canticum novum,
cantate Domino, omnis terra.
2 Nubes et caligo in circuitu ejus ;
justitia et judicium correctio sedis ejus.
2 Cantate Domino, benedicite nomini eius,
annuntiate de die in diem salutare eius.
3 Ignis ante ipsum præcedet,
et inflammabit in circuitu inimicos ejus.
3 Annuntiate inter gentes gloriam eius,
in omnibus populis mirabilia eius.
4 Illuxerunt fulgura ejus orbi terræ ;
vidit, et commota est terra.
4 Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis,
terribilis est super omnes deos.
5 Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini ;
a facie Domini omnis terra.
5 Quoniam omnes dii gentium inania,
Dominus autem caelos fecit.
6 Annuntiaverunt cæli justitiam ejus,
et viderunt omnes populi gloriam ejus.
6 Magnificentia et pulchritudo in conspectu eius,
potentia et decor in sanctuario eius.
7 Confundantur omnes qui adorant sculptilia,
et qui gloriantur in simulacris suis.
Adorate eum omnes angeli ejus.
7 Afferte Domino, familiae populorum,
afferte Domino gloriam et potentiam,
8 Audivit, et lætata est Sion,
et exsultaverunt filiæ Judæ
propter judicia tua, Domine.
8 afferte Domino gloriam nominis eius.
Tollite hostias et introite in atria eius,
9 Quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram ;
nimis exaltatus es super omnes deos.
9 adorate Dominum in splendore sancto.
Contremiscite a facie eius, universa terra;
10 Qui diligitis Dominum, odite malum :
custodit Dominus animas sanctorum suorum ;
de manu peccatoris liberabit eos.
10 dicite in gentibus: “ Dominus regnavit! ”.
Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur;
iudicabit populos in aequitate.
11 Lux orta est justo,
et rectis corde lætitia.
11 Laetentur caeli, et exsultet terra,
sonet mare et plenitudo eius;
12 Lætamini, justi, in Domino,
et confitemini memoriæ sanctificationis ejus.
12 gaudebunt campi et omnia, quae in eis sunt.
Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum
13 a facie Domini, quia venit,
quoniam venit iudicare terram.
Iudicabit orbem terrae in iustitia
et populos in veritate sua.