Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Psalmi 73


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Intellectus Asaph. Ut quid, Deus, repulisti in finem,
iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ ?
1 Psalmus. Asaph.
Quam bonus rectis est Deus,
Deus his, qui mundo sunt corde!
2 Memor esto congregationis tuæ,
quam possedisti ab initio.
Redemisti virgam hæreditatis tuæ,
mons Sion, in quo habitasti in eo.
2 Mei autem paene moti sunt pedes,
paene effusi sunt gressus mei,
3 Leva manus tuas in superbias eorum in finem :
quanta malignatus est inimicus in sancto !
3 quia zelavi super gloriantes,
pacem peccatorum videns.
4 Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuæ ;
posuerunt signa sua, signa :
4 Quia non sunt eis impedimenta,
sanus et pinguis est venter eorum.
5 et non cognoverunt sicut in exitu super summum.
Quasi in silva lignorum securibus
5 In labore mortalium non sunt
et cum hominibus non flagellantur.
6 exciderunt januas ejus in idipsum ;
in securi et ascia dejecerunt eam.
6 Ideo quasi torques est eis superbia,
et tamquam indumentum operuit eos violentia.
7 Incenderunt igni sanctuarium tuum ;
in terra polluerunt tabernaculum nominis tui.
7 Prodit quasi ex adipe iniquitas eorum,
erumpunt cogitationes cordis.
8 Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul :
Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra.
8 Subsannaverunt et locuti sunt nequitiam,
iniquitatem ab excelso locuti sunt.
9 Signa nostra non vidimus ;
jam non est propheta ;
et nos non cognoscet amplius.
9 Posuerunt in caelo os suum,
et lingua eorum transivit in terra.
10 Usquequo, Deus, improperabit inimicus ?
irritat adversarius nomen tuum in finem ?
10 Ideo in alto sedent,
et aquae plenae non pervenient ad eos.
11 Ut quid avertis manum tuam,
et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem ?
11 Et dixerunt: “ Quomodo scit Deus,
et si est scientia in Excelso? ”.
12 Deus autem rex noster ante sæcula :
operatus est salutem in medio terræ.
12 Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo
multiplicaverunt divitias.
13 Tu confirmasti in virtute tua mare ;
contribulasti capita draconum in aquis.
13 Et dixi: “ Ergo sine causa mundavi cor meum
et lavi in innocentia manus meas;
14 Tu confregisti capita draconis ;
dedisti eum escam populis Æthiopum.
14 et fui flagellatus tota die,
et castigatio mea in matutinis ”.
15 Tu dirupisti fontes et torrentes ;
tu siccasti fluvios Ethan.
15 Si dixissem: “ Loquar ut illi ”,
ecce generationem filiorum tuorum prodidissem.
16 Tuus est dies, et tua est nox ;
tu fabricatus es auroram et solem.
16 Et cogitabam, ut cognoscerem hoc;
labor erat in oculis meis,
17 Tu fecisti omnes terminos terræ ;
æstatem et ver tu plasmasti ea.
17 donec intravi in sanctuarium Dei
et intellexi novissima eorum.
18 Memor esto hujus : inimicus improperavit Domino,
et populus insipiens incitavit nomen tuum.
18 Verumtamen in lubrico posuisti eos,
deiecisti eos in ruinas.
19 Ne tradas bestiis animas confitentes tibi,
et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.
19 Quomodo facti sunt in desolationem!
Subito defecerunt, perierunt prae horrore.
20 Respice in testamentum tuum,
quia repleti sunt qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum.
20 Velut somnium evigilantis, Domine,
surgens imaginem ipsorum contemnes.
21 Ne avertatur humilis factus confusus ;
pauper et inops laudabunt nomen tuum.
21 Quia exacerbatum est cor meum,
et renes mei compuncti sunt;
22 Exsurge, Deus, judica causam tuam ;
memor esto improperiorum tuorum,
eorum quæ ab insipiente sunt tota die.
22 et ego insipiens factus sum et nescivi:
ut iumentum factus sum apud te.
23 Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum :
superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.
23 Ego autem semper tecum;
tenuisti manum dexteram meam.
24 In consilio tuo deduces me
et postea cum gloria suscipies me.
25 Quis enim mihi est in caelo?
Et tecum nihil volui super terram.
26 Defecit caro mea et cor meum;
Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum.
27 Quia ecce, qui elongant se a te, peribunt;
perdidisti omnes, qui fornicantur abs te.
28 Mihi autem adhaerere Deo bonum est,
ponere in Domino Deo spem meam,
ut annuntiem omnes operationes tuas
in portis filiae Sion.